Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4689. 1640 juni 11. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Gratias tibi habeo maximas, quod mihi in postremis tuis litterisGa naar voetnoot2 super morte patris tam christiana exhibes solatia; matri et ego et uxor mea non desinimus praestare ea officia, quae necessitas eius exigit. Ex uxoreGa naar voetnoot3 necdum quicquam, quod a te super rebus nostris constitutum sit, intelligo, sed ubi ei id commodum erit lubens intelligam; interea impensas funebres omnes ex meo aere persolvi, quam in rem - praeter pecuniam in patris arca repertam - quingentos circiter florenos impendi, ut uxori ex rationibus ipsi traditis constare potest. Nunc in eo sum, ut et debita ad quadringentos circiter florenos persolvam, interest enim existimationis nostrae, ut id quamprimum fiat, ne homines ii matri exhibeant molestias, quae etiamnum laborat catharris, veteri malo, cui et tussis accedit. Optimo seni UtenbogardoGa naar voetnoot4 quae iussisti indicabo, quod ipsi gratum quidem fore confido, sed propter aetatem ingravescentem et quae eam sequi solent mala oblato hospitio usurum non arbitror. De Philippo CordurioGa naar voetnoot5 quod scribis, id Gallorum protestantium principiis consentaneum est, ne ulla in parte dissentientem publice audiri patiantur; sed tamen et illic veritas vires suas aliquando exeretGa naar voetnoot6. Cur libelli tui in Gallias nondum pervenerint, equidem ignoro; certe id non fit typographi culpa, cuius interest quam latissime spargi editionem, quippe cum et in Italiam | |
miserit. Nos quoque tua de Veritate Religionis christianae cum notisGa naar voetnoot7 nondum accepimus, licet iam ante aliquot septimanas advenerit AndeliusGa naar voetnoot8, e quo, quomodo se res ea habitatGa naar voetnoot9, sciscitabimur; forte eos libros in manibus habet senatoris Forestii filiusGa naar voetnoot10, qui nondum hic comparet. AnthologiamGa naar voetnoot11, quando ita iubes, cum effigie ZenonisGa naar voetnoot12 per uxorem remittam. Filius minorGa naar voetnoot13 tandem ad Baneriana se castra contulit et iam per Transisulaniam Bremam versus contendit; spero eum tempori illuc venturum; nihil enim etiamnum illuc gestum est, quod ad summam rei faciat, quanquam totus orbis in summa expectatione est. Princeps etiamnum haeret in limite Flandriae neque quicquam magni acturus videtur, nisi armis iuvetur Gallicis, ut distractis hostium copiis iste alicubi impressionem facere valeat. Ordines Hollandiae hac septimana iterum convenientGa naar voetnoot14, qui utinam tandem cogitent de iis, quae ad pacem sunt necessaria. Vale, frater optime, et subinde quae publice geruntur perscribe. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, XI Junii 1640. | |
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris. Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Iunii. En in dorso: 11 Iunii 1640. W. de Groot. |
|