Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4653. 1640 mei 19. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Mi frater, Miror nullas me hoc tempore abs te accepisse literasGa naar voetnoot2 ac ne a PetroGa naar voetnoot3 quidem, cum plurimum desiderem scire, an et Decalogi explicatio prostet, tum an trium libellorumGa naar voetnoot4 exempla mittantur in regiones exteras, maxime in Galliam et Angliam et ad me. Si librarii ista mea in rebus meis sequuntur arbitria stantque conventis, ego fidem praestabo. Si qua in parte inde abeunt, nihil illic meorum tradi, nihil mihi cum illis volo esse negotii. Incertus ego, quantum mihi vitae supersit, omnino exstare volo testimonia sententiarum mearum super iis, quae christianum orbem tam graviter concutiunt. Quod verum quodque utile censeo, promere volo non favores sectans, non odia metuens. Quare rogo, me de his edoceas. Aequum est pareri mihi in rebus meis. De forma, qua edenda sint quae ad Evangelia annotavimus, scripsi nuperGa naar voetnoot5. Scripserat mihi Petrus missurum se mihi exemplar novae editionis περὶ ἈντιχρίστουGa naar voetnoot6 sed nec eum accepi. Ipsum autem intelligo multa facere impendia supervacua nec satis operam dare cui dicatus est studioGa naar voetnoot7. Ego liberisGa naar voetnoot8 meis prodesse cupio quam maxime. Unum id facere nequeo, nisi et ipsi faciant quod suum est. Multum hic gaudetur ob felix praelium HarcurtiiGa naar voetnoot9 in Hispanos, quorum quinque millia periisse dicuntur, dissipatus exercitus, Casale liberatum. At in Belgico fine ob imbres continuos et corrupta itinera tardius proceditur. Vale, mi frater. Tibi obligatissimus frater
| |
19 Maji 1640. |