Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4654. 1640 mei 19. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Est sane, quod laetetur Polonia nato principe regis filioGa naar voetnoot2, altero autem principe regis fratreGa naar voetnoot3 in libertatem restituto felice admodum legatiGa naar voetnoot4 opera, qui tamen non ideo creditur | |
principis Casimiri recuperasse gratiam objecto ei lento huc itinere, per quod principis calamitas prolatata sit. Gallia vero de illo principe, sicut nihil mali metuendum habet ob publicam fidem, ita nec boni quicquam sperandum, cum honores, si qui ei in Gallia sunt habiti, eos multum superaverit cardinalis Hispani in ipsum comitas. Ex caetera epistola Nobilitatis vestraeGa naar voetnoot5 cognosco non quiescere in Polonia ventos tribunitios satisque domi esse malorum, etiamsi non accessisset illud a Tartaris, qui praedae incruentae dulcedine illecti metuendum est, ne per sua vestigia redeant adjuvantibus Cosaccorum si qui amant res novas forte et, si illorum conatus processerint, addituro se TurcaGa naar voetnoot6. Batavorum illud edictumGa naar voetnoot7 vim, si eorum res novi, diu habere non poterit. Aut ad arma venietur aut, quod magis reor, venietur ad conditiones, si non optimas, certe tolerandas illis, qui tantum habent cum potentissimo rege Hispaniae negotii, ut aliis negotiis vacare non possint. It nunc legatio a Batavis in SuediamGa naar voetnoot8, etiam ea de re. Gallicana aula exsultat gaudio ob felix admodum HarcurtiiGa naar voetnoot9 in Hispanos praelium ad Casale, quo quinque ferme hostium millia trucidata, dispersus hostilis exercitus, captae machinae XII praedaeque multum, Casale exemtum periculo. Idem Harcurtius, si ex Gallia copiis augeatur, urbem Taurinorum parat obsidere. Ad Belgicum finem tardius procedunt molimina tam Batavorum quam Gallorum. Illos venti retinuere adversi et nautae novis se periculis objicere cunctantes, nisi priorum mercedes accepissent. His vero obstitere imbres et corrupta caeno itinera. Vale, vir nobilissime. Nobilitati vestrae ad omnia officia paratissimus
| |
IX/XIX Maji MDCXL, Lutetiae. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Jasky gentilhomme, à Dantzig. |
|