Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4652. 1640 mei 19. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Restitutio Palatinae domus haud dubie omnibus curae esse debet, qui bene volunt Germaniae rebus. Ejus rei initium ab Anglia exspectandum est, unde responsi aliquid se exspectare dixit mihi princeps electorGa naar voetnoot2. Exspectat et mandata illustrissimus comes LicestriusGa naar voetnoot3. Interim mihi quiescendum censeo, quanquam princeps elector morae hic inutilis pertaesus vellet per nos obtinere libertatem sine ullis vinculis. Ego vero Excellentiae vestrae sententiam sequor non esse e publica re principem captivitate sua offensum abire e Gallia, non illigatum nostris partibus. Itaque mandata e Suedia opperiri erit optimum. Ex Britannia nihil adhuc pacati audio. Contra vero ad Scoticos motus accedere etGa naar voetnoot4 multorum in Anglia aemulationem contra episcopos ita, ut et liber prodieritGa naar voetnoot5 defendens parlamenta sine episcopis haberi posse, quem librum rex comburi jussitGa naar voetnoot6. Hae favillae et quae accedunt ab HispanoGa naar voetnoot7 flabella multum me sollicitum habent. Praeterea non video, | |
quid magni a nobis pro principe electore fieri possit, quamdiu in Suedia nondum prorogatum est tempus foederis cum GalliaGa naar voetnoot8. Inde enim multa pendent alia. Fuerat hic rumor BanneriiGa naar voetnoot9 literis ad Suedicam militiam revocatos Vinarienses, sed ubi ipsas literas legi, vidi clementer scriptas, magno tamen animo ita, ut sperem inde nihil oriturum dissidii inter gentes, quas nunc cummaxime inter se consentire concordesque agere publice interest. In literis illis ScoticisGa naar voetnoot10 nihil magis regem Britanniae commovit quam quod inscriptae essent regi simpliciter non addito Galliae nomine. In parlamentario Angliae conventu non puto actum iri de rebus externis, quas rex Britanniae, juris sui valde anxius custos, suo arbitrio reservat. WolfiumGa naar voetnoot11 puto redire ad stationem suam. In actionibus landgraviae omnibus video aliquid esse, quod cum foederibus antehac cum Suedia factis non satis consentiat, sed si Suedia GalliaeGa naar voetnoot12 semet illigat novo foedere, ad id foedus addere se landgravia poterit. Sin autem Suediae vota magis in pacem propendent, ad eam utile erit Austriacae domus quam plurimos hostes fieri. Multum gaudeo vanitatis deprehensum illum rumorem ex confictis Piccolominaei literisGa naar voetnoot13. Mire enim ea fama aulam urbemqueGa naar voetnoot14 hanc commoverat. Quantum humanae conjecturae valent, melior Germaniae pars in nostrorum sociorumque erit potestate per tres fortissimos exercitus non ita distantes inter se, ut non, si qua in parte hostis appareat, conjungi inter se illi possint ad hostis exitium. Tum vero ingens in Italia clades Hispanorum in ejus remedium copias, ut puto, et illas Tirolenses et alias ex Hispania attrahet. Major fuit HarcurtiiGa naar voetnoot15 victoria quam qualem primi nuncii iique incertae auctoritatis attulerant; magnaque et vix audita antehac apparuit Gallorum constantia, qui saepe repulsi pertinaci proposito castra perruperunt, hostem quinque ferme millibus interfectis disjecerunt. Ea res quomodo gesta sit, docebit charta quam mittoGa naar voetnoot16, multorum qui adfuere literis consentiens. Nunc novas ad se copias mitti orat Harcurtius obsidionem urbis Taurinorum animo agitans. Rex a Carolimontio militem suum revocat nec videtur eas in partes bellum inferre serio voluisse, sed repertum hoc fallendo hosti, ut principis Arausionensis conatus, unde et Gallica consilia pendebant, melius succederent. Eos ventis nonnihil tardatos audimus. Flandri ex tanto navium paratu se peti putant. Ex Bapalma egressi hostium prope quadringenti incidere in insidias Peronensium et Sanctiquintinianorum militum captivique ducti sunt Peronam. Tum in Burgundico comitatu hostis Pauliniacum oppugnare volens dejectusGa naar voetnoot17 est a Gallis, qui duas ibidem machinas ceperunt. Et Dani et Batavi nova foedera, novas societates rebus suis firmandis minantur mutuo. Controversia est pecuniaria, et simili de causa saepe antehac orti magni animorum | |
motus brevi consederunt. Si tamen foedus coiri poterit inter Suedos et Batavos, gaudebo. Res Germanicae melius ad vos quam ad nos perferuntur. Caeterum audimus ab imperatore expeti colloquium cum BavaroGa naar voetnoot18, qui nunc copias suas in Franconia habeat imminente eis ConingsmarckioGa naar voetnoot19, rediisse autem RosamGa naar voetnoot20 a Fulda; partem vero majorem Vinariensium ad Fridbergam esse; LamboiumGa naar voetnoot21 autem cum millibus equitum duobus, peditum tribus, appropinquare ad Lutsenburgicum finem; Piccolominaei cohortes sive regimenta sex transire in Hispanicam militiam. A Constantinopoli chiausius quidamGa naar voetnoot22 Viennam, a Vienna legatusGa naar voetnoot23 Constantinopolim mittitur. Engadini adhuc conqueruntur apud Rhaetos se iniqua interpretatione novorum pactorum ab OenipontanaGa naar voetnoot24 ut subditos tractari. Capucinos sibi obtrudi molestos hospites. Sex autem Helvetiorum pagi dicunt munitiones novas, quae Constantiae fiunt, juri suo adversari. Sed hae querelae a potentioribus haud multum curantur. Pontifex Romae neque Hispano neque Gallo quicquam vult concedere. Hispanus etiam Franciscum PerrettumGa naar voetnoot25 ad purpuram commendans nihil proficit. Galliae legatusGa naar voetnoot26 hinc responsa exspectat, domum reverti an subsistere debeat. Hispani videntur occasiones quaerere, ut in suis regnis bullas pontificis pro bullis habeant. Quod si fiat, sequetur Gallia exemplum et apparebit nihil esse incertius potentia, quae non vi sua, sed ex hominum opinione stat. Quanquam in Carolimontium Hispanus militem et bello necessaria introduxit, tamen obsidionem eam Galli repetere se aiunt. CastilionaeusGa naar voetnoot27 autem ad Abbatisvillam est. Hostes apparent inter Cameracum et Atrebatum urbem, duce, ni fallor, CantelmoGa naar voetnoot28. Picardica regis Galliae cohors damnum accepit, cum Mosam trangressa esset. In Hesdinum et Dorlanum multum invectum est frumenti et rerum belli. Medici a rege missi sunt ad viduam SabaudicamGa naar voetnoot29 de oculis periclitantem. Harcurtius tria castella et suburbana ad Padum circa urbem Taurinorum cepit. Deus haec aliaque omnia gubernet ad nominis sui gloriam. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
| |
Lutetiae, 19 Maii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 16/26 Maij 1640. |
|