Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4656. 1640 mei 19. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Qui perquam exspectatus ab HarcurtioGa naar voetnoot2 venit nuntius, Gallos non modo a mali metu liberavit, sed et plurimum auxit gaudium, quo hactenus trepide fruebantur. Cognitum enim est multo illustriorem fuisse victoriam quam primus rumor vulgaverat, cladem hostium tantam, ut quinque millia perierint, disjecti sint ceteri, captae machinae, praeda ingens; maximum vero hoc puto, quod Galli soliti ab impetu solo laudari in hac pugna admirabilem constantiam ostenderunt quater repulsi semperque invictis animis adorti et castra et hostem, donec rem pulcherrimam confecerunt, qua narranda propterea abstineo, quod edita ejus, quam mitto, historiaGa naar voetnoot3 consonat omnibus, quae venere, literis, quarum unas ipsius Harcurtii ad scribam suumGa naar voetnoot4 addidi ob singularem ipsius in tanto decore parto modestiam. A Carlemontio rex militem revocavit neque videtur consilium fuisse ab ea parte hujus anni bellum inchoare, sed a principe Arausionensi, qui expeditionem in Flandriam parabat, ad quam adjutores futuri erant Galli, hostis partem abstrahere. Cum autem principem Arausionensem retinuerint venti aliquamdiu, nunc quid facturus sit, exspectat Gallia ex eo suas quoque res ordinatura. Princeps electorGa naar voetnoot5 jam saepius mihi ostendit taedio se capi hujus in Gallia morae malletque mea opera, reginae autem nostrae auctoritate uti ad adipiscendam plenam libertatem. Dixi opperiri me mandata, idem facere illustrissimum D. comitem LicestriumGa naar voetnoot6, quo inconsulto nihil mihi aggrediendum in hoc negotio putarem, in quo regina nostra id unice propositum habeat et Galliae et Angliae regi satisfacere atque eos inter se, si fieri | |
potest, conglutinare. Dixit habere se hominem quendam suumGa naar voetnoot7 in Anglia atque inde se responsa quaedam exspectare; quae qualia futura sint, multum refert. Interea significarunt mihi Waertius et EnckefortiusGa naar voetnoot8 certos esse se paratum esse BavarumGa naar voetnoot9, mareschallum HorniumGa naar voetnoot10 cum ipsis permutare, ejus rei plenam se mihi facturos fidem, si ad ipsos accedam. Rogant, ut nulli operae parcam, qua confieri id possit. Ego, quanquam saepe inutiliter id ipsum tentavi, tamen consultandam Sublimitatem tuam duxi, quid de hoc fieri oporteat. Princeps GustavusGa naar voetnoot11 nunc domi meae est. Ex omnibus ejus sermonibus factisque egregiam agnosco indolem et, si bene colatur, magnam frugem edituram. Vidit et reginam et delphinumGa naar voetnoot12. Harcurtius, si digna suis factis supplementa accipiat, videtur urbem Taurinorum obsessurus. Credibile autem est, qui in Tiroli coibant milites et per Germaniam timebantur ut conjuncturi se cum HatzfeldioGa naar voetnoot13 GildenhasioqueGa naar voetnoot14, eos nunc in Italiam potius ituros, ut tam prosperis Gallorum cursibus semet opponant. Ex Bapalma, Belgicae oppido, egressi ferme quadringenti a Gallis intercepti Peronamque ducti sunt, et in comitatu Burgundico depulsi a Pauliniaci oppugnatione hostes, machinae captae duae. Rex Magnae Britanniae a Scotico tumultu non absolutus etiam in Anglia turbas non sine causa metuit. Repertus est liber quidamGa naar voetnoot15, qui conatur ostendere parlamentum etiam sine episcopis haberi posse. Is liber regis jussu damnatus combustusque est. Dicitur imperator cum Bavaro colloquium exposcere; copiae hujus in Franconia sunt, quibus occurrere putatur KonigsmarckiusGa naar voetnoot16. RosaGa naar voetnoot17 a Fulda rediit, pars maxima Vinariensium ad Fridbergam esse nuntiatur. LamboiusGa naar voetnoot18 cum bis mille equitibus, ter mille peditibus ad Luxenburgicum finem accedit et cohortes PiccolominiiGa naar voetnoot19 sex Hispanicam sumunt militiam. Cetera, quae in Germania geruntur, partim Hamburgi partim in Batavis celerius rectiusque noscuntur, Helveticas autem et Rhaeticas res, satis miseras, accurate perscribet MarinusGa naar voetnoot20. Chiausius quidamGa naar voetnoot21 a Constantinopoli Viennam, a Vienna vicissim legatusGa naar voetnoot22 Constantinopolim mittitur manetque adhuc in Italia et alibi opinio vim Turcicam Poloniae magis quam aut Hungariae aut Austriae metuendam. | |
Ad postulata CroesicciiGa naar voetnoot23, qui hic est pro duce Vinariensi WilhelmoGa naar voetnoot24, rex nihil respondit, sed ad ducem epistolam scripsit nihil certi continentem; eam quoque mittoGa naar voetnoot25. Ipse Croesiccius, ut aliquid obtineat apertius, in aulam se confert. Ego ea quoque de re jussus Suedicos exspectabo Deumque rogabo, Excellentissime et illustrissime domine, ut consilia omnia Sublimitatis tuae secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 9/19 Maii 1640.
Carlemontium militem et necessaria intulit Hispanus. Dicitur tamen a Gallis ea obsidio repeti aut certe species praeberi ejus rei. Est et rumor fidis auctoribusGa naar voetnoot26 de captis vi Gallorum suburbanis quibusdam munitionibus ante urbem Taurinorum. Cohors regis Picardica Mosam transgressa male ab hostibus tractata est. Hispanicae copiae inter Atrebatum urbem et Cameracum sunt sub CantolinoGa naar voetnoot27. In Namurcensi agro ussere oppidula Givaium, Cimacum et alia. CastilionaeusGa naar voetnoot28 non longe est ab Abbatisvilla. Hesdinum et Dorlanum importata vis magna frumenti et belli instrumentorum. Ad Sabaudicam viduamGa naar voetnoot29 medici a rege missi sunt. Dicitur ex oculis laborare. Certe minus suum videt quam ante. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|