Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4642. 1640 mei 12. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Rex jam in itinere est Ambianum versus. Ibi eum conveniet princeps noster GustavusGa naar voetnoot2, sed sine principis persona, tum quia ad eam dignitatem sustinendam non aderat pecunia, tum quia multa difficultatem habitura ea ratione Italis saepe usurpata evitabuntur. Velim et adsint homines gnari illarum artium, quae principem decent. MilleraeusGa naar voetnoot3 jam circumvenit Carlimontium, id ubi ceperit, Namurcum, ut videtur, aggressurus, magni momenti oppidum et quod, si Gallorum fiat, viam illis tutam praestet ad Leodicensem agrum atque inde in Batavos transportando et vicissim inde accipiendo militi. Alii tamen ex eo apparatu, qui nunc apud Batavos conspicitur, putant et inde et e Gallia Flandriam peti, et certe id timere Flandros apparet; ita diligenter Dunquercam praesidiis et munimentis augent. Ingens hic D. BanneriiGa naar voetnoot4 clades in fama fuit ex PiccolominiiGa naar voetnoot5 literis, sed assuevimus pridem istis ventis utrem inflantibus. Magnum hic in aula gaudium fuit, quod quidam ex Italia adventans dixisset HarcurtiumGa naar voetnoot6 cum VII peditum, IV equitum millibus irrupisse castra ad Casale caesisque hostium II millibus, captis machinis quatuor, depulisse obsessorem. Id quomodo sit creditum ex edita chartaGa naar voetnoot7, quam mitto, cognoscitur. Verum cum ab eo tempore, quo res ista gesta esse dicitur, nullus ab ipso Harcurtio nuntius venerit, labascere incepit famae auctoritas multis etiam suspicantibus pulchris initiis sequentia non respondisse. RedwinusGa naar voetnoot8 in Edemburgi arce a Scotica factione obsidetur, nisi expugnata jam arx est, quod sunt qui timent. Princeps electorGa naar voetnoot9 otiosos hic terit dies; nihil enim pro eo facere vult Gallia nisi adjutante Anglia; Anglia vero et per se in isto negotio satis frigida fuit hactenus et nunc domesticis dissidiis distinetur. Inter viduam SabaudicamGa naar voetnoot10 et principes SabaudosGa naar voetnoot11 de pactionibus adhuc agitur et | |
dicitur res non extra spem esse. Hostium vero apud Constantiam copiae excurrunt tantum et agros Alsatiae et Brisgoiae vastare conantur. Qui vero Norimbergae sunt in id laborant, ut Hassicam viduamGa naar voetnoot12 a Gallico foedere abducant, sero, ni fallor. Credunt Itali TurcamGa naar voetnoot13 Poloniae magis quam Italiae imminere ita tamen, ut nec ipsi secure dormiant. RosaGa naar voetnoot14 Fuldae esse dicitur. Hispanus praeter malum, quod in Brasilia sensit, alia etiam ad oram Barcinonensem naufragia passus est. Quia dubito, an viderit antehac Sublimitas tua literas, quae inter archiepiscopum GiesnensemGa naar voetnoot15 et D. DavausiumGa naar voetnoot16 commearunt super principis CasimiriGa naar voetnoot17 negotio plenas historiarum et veterum et novarum, mitto easGa naar voetnoot18. Meminit Sublimitas tua, quam saepe scripserim parem me non esse ferendo huic oneri sine pecuniis, quas cum habet D. SpiringiusGa naar voetnoot19 negat se praeceptum solvendi habere, cum id praeceptum eum habere constat, negat adesse pecunias. Hac necessitate pressus et uxore apud D. Spiringium per preces ferme mendicante, nihil promovente scripsiGa naar voetnoot20 me usurum beneficio regis parati dare mihi, ut aliis antehac legatis, de auxiliari pecunia ea, quae mihi debebantur. Cum nihil hactenus responsi ea de re acceperim, credidi placere Sublimitati tuae quod exemplis suadentibus, necessitate autem cogente facturum me significaveram. Itaque D. Spiringio jam per aliquod tempus molestus non ero, et, si velit, rationes accepti et expensi cum eo exputabo. Quod si ista ratio Sublimitati tuae in posterum non allubescet neque alia initur per quam prementibus me impendiis liberer, restat una adhuc via, qua liberari possim, per honestam scilicet missionem. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, det mihi saepe prospera de regni ac tuae Sublimitatis rebus intelligere. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 12 Maii 1640.
Mitto et actum parlamenti HiberniciGa naar voetnoot21. Dubium est, quo iturus sit rex, qui nunc Suessione est, Rhemos an Mazeriam. Ad Carlemontium est GuichiusGa naar voetnoot22. Milleraeus cum magno exercitu in Retelico tardatur pluviis et viarum voragine. Mazarinus adhuc in aula retinetur. Scoti proventuum decimam, hominum partem quintam in bellum cum Anglis pollicentur. Quid non Germaniae parari posset istis, quae ibi inter se hostiliter concurrunt, viribus. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|