Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4589. 1640 april 7. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater carissime, Poterit forte dominus SalmasiusGa naar voetnoot2 ostendere interdum sigma, sic scriptum Σ, valuisse pro ducentis, sed et scriptum aliter, nempe C aut S, valuisse pro senario negare non potest, cum ipsius habeam ea de re literasGa naar voetnoot3. Locus apud GruterumGa naar voetnoot4 primus mihi indicium fecit. | |
Ipse postea me monuit de Canone HippolytiGa naar voetnoot5. Accessit testimonium manuscripti PtolemaeiGa naar voetnoot6. Et cum in nominibus per numeros notandis aliqua esse debuerit senarii nota, quaero quae fuerit, si non illa. Tum vero ait IrenaeusGa naar voetnoot7 hunc numerum in codicibus scriptum per notas fuisse. Ergo sic χξς. Si ibi ς est sex, cur non ς in nomine valeat sex? Praeterea non est, quod apostolos nobis figuremus tam anxios grammaticos quam sunt LugdunensesGa naar voetnoot8. Videbant ς scribi pro sex. Nihil mirum si et in nominibus ejusdem figuram repertam eodem modo sumsere. Contradictores autem adeo ego non metuo, ut, si possum, ultro eos sim excitaturus. Si qua in re libera esse debet sententia, certe in vaticiniis, praesertim cum jam protestantium libri prodierunt ferme centum - in his octoginta in Anglia sola, ut mihi legati AngliciGa naar voetnoot9 dixere - super illis rebus, inter se plurima discordes. Αἰσχρὸν σιαπᾷν, ἀσυνέτους δ᾽ ἐᾷν λέγεινGa naar voetnoot10. Quod me auctoremGa naar voetnoot11 fama destinat, eo non moveor. Erit tanto liber vendibilior. Sed plane scire cupio, an ubique prostent libri, an in Galliam Angliamque mittantur, quod ni fit, nihil ego meorum tradi BlaviisGa naar voetnoot12 volo. Quaero librarium qui mihi pareat, non qui me nolente de meo gratificetur aliis. Nam quin inimici et in speciem amici operam daturi sint, ut opprimatur hic foetus, non est dubitandum; eoque magis pro eo servando, fovendo, vegetando et me et eos, qui me bona fide amant, laborare par est. Ego illorum sententias, qui seditione et armis religionem volunt tutari ac propagare, nunquam orthodoxas putabo. MolinaeiGa naar voetnoot13 et SchottiGa naar voetnoot14 libros aveo videre. Et presbyterorum, quibus non subsum, censuras adeo non metuo, ut etiam sperem ex is aant. ridendi materiam. Dixit mihi hodie D. BignonusGa naar voetnoot15 nihil melius facere potuisse D. Salmasium, quam si id filum secutus esset, quod ego ei de usuris ad eum scribensGa naar voetnoot16 praedixeram. Cum isto librario, qui vetera mea poemata me nolente ediditGa naar voetnoot17, nihil mihi est negotii. Fecit quod mali erat exempli. Alium quaere, quem voles. Fac sciam, an ElzeviriiGa naar voetnoot18 in | |
editioneGa naar voetnoot19 ad Tacitum notas sint addituri LipsiiGa naar voetnoot20 et aliorum; meae enim solae edi non debent, cum sint racemationes tantum post aliorum vindemias. Curate ut omnia ista ἀνώνυμαGa naar voetnoot21, simul excusa erunt, prodeant. Ni id fit, monear, ut sciam, quid facto sit opus. Patri opto valetudinem minus incommodam, ut et matri, pro quibus serio Deum precor nunquam satis dignas acturus gratias pro optima institutione praesertim circa pietatem. Nostra de Veritate religionis ChristianaeGa naar voetnoot22 spero jam acceperis. ApologeticaGa naar voetnoot23 et de Pelagianis dogmatibusGa naar voetnoot24 non mittam, quia nec mihi data sunt exemplaria factaque est meo permissu magis quam jussu editio. VossiusGa naar voetnoot25 ingenio est timidiore. Forte et ab aula spes ei dantur pro liberisGa naar voetnoot26 ejus. Caeterum archiepiscopumGa naar voetnoot27, cui plurima debet, non offendet, si pontifici nec omnia largiatur nec eum supra jus ac verum irritet ac sic, quod nimis multi faciunt, spem omnem concordiae abrumpat. Quingenta tantum excussa esse περὶ Ἀντιχρίστου et miror et doleo. Eaque res suspicionem mihi movit id agi, ne legatur is liber. Facile enim tam leve damnum librario a potentibus resarciri potest. Quod si id videtis, ne me patiamini ignarum. Ut quae ad Euangelia annotavimusGa naar voetnoot28 edantur in folio, mihi perplacet, nisi vos mavultis in quarto id fieri duplici volumine. Sed hoc totum tui esto arbitrii. SmoutiumGa naar voetnoot29 video sui esse similem. Quaeso aliquoties aliquid de ipsius eloquentia ad nos transvolet, ut sit quo diluamus nimis seria. | |
Vale, frater optime, cum parentibus, uxore, liberis, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, pridie natalis mei. Pascha enim pro natali, ut scis, observoGa naar voetnoot30. 8 Aprilis 1640.
TreseliusGa naar voetnoot31 jam ad me venit Rhotomago, qui dicit nondum potuisse mitti exemplaria de Veritate religionis Christianae. Missurum se simul naves advenerint. Rogo diserte norim, an publice prostent et, quo oportet, mittantur illa περὶ Ἀντιχρίστου primum; deinde et de Fide et operibus. Nolim enim falsis imaginibus ludi. Nec de libris nomen praelaturis quicquam constituite antequam id norim. Hac de re fac verum sciam - fratri scribo - et an exemplum habeat IohnsoniusGa naar voetnoot32 et quid judicet. NassiusGa naar voetnoot33, quem nunc multi sequentur, numerum 666 esse ait hoc χξς et ξ sumit pro ρ cum breviaturae nota tali ρ͂, quali pontificios uti ait. Quid stultius. Plurimi tamen hoc sequuntur. AliiGa naar voetnoot34 dicunt esse Λατεῖνος corrupta scriptione librariorum pro Λατῖνος. Quid jam dicam de contumelia in apostolorum principem, cum illud ‘mysterium iniquitatis jam nunc operatur’Ga naar voetnoot35 in Petrum detorquent. Vides quanto probabiliora sint quae nos diximus? Quam pulchre omnia cohaereant? Ego certe pro his cogitatis Deo, sine cujus numine nunquam ista in mentem mihi venissent, summas ago gratias obligatumque me sentio, ne quid omittam ut haec publico prosint, tum veri causa pro se, tum quia pertinent ad sedandos animos et amabili concordiae praeparandos. Audio insidias factas vitae Salmasii; qua de re siquid noris fac sciam. Velim calamo corrigi errata, saltem graviora, in illis περὶ Ἀντιχρίστου; sunt enim quae sensum turbant aut minuunt. |
|