Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4675. 1640 juni 2. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Sumus in exspectationibus multis et magnis: primum, quo evasuri sint validi exercitus in Germania, hinc BanneriiGa naar voetnoot2 ac sociorum, inde caesarianorum, cum quibus se conjunxere Bavarici; deinde quid futurum sit de urbe Taurinorum, ad quam eximendam periculo LeganesiusGa naar voetnoot3 non ex Tiroli tantum et a Neapoli, Etruria, Constantia accepit militem, sed et ex Hispania exspectat; postremo quid in Belgicis futurum sit partibus, quo jam magna pars belli confluit. Nam MileraeusGa naar voetnoot4 ad Carolimontium impeditus pluviis et viis coenosis, quas hostes auxerant immissis per aperta dissepta aquis, pulvere etiam bellico per proditorem quendamGa naar voetnoot5 incenso, inde ad Mariaeburgum, quod in regione hostili interius jacet, se transtulit partemque aliquam de suo exercitu misit ad CastilionaeumGa naar voetnoot6, qui jam habiturus octodecim ferme millia creditur Flandriam petere, in cujus ea parte, quae circa Brugas est, magno cum exercitu res gerit princeps Arausionensis magnum aliquod obsidium animo agitans. Alter Batavorum exercitus alibi negotium facessit Hispano, qui quatuor e partibus hostem videns aegre constituere poterit, quo vertere se debeat. Itaque videtur annus hic pulchros successus nobis polliceri. Manet interim ociosus hic princeps electorGa naar voetnoot7; ex otio taedium, ex taedio morbus ei natus est. Videt Gallos nihil secum agere, quod exspectare se dicant, quid pro ipso factura sit Anglia. At ea plane in turbido est. Scoti et arcem Edimburgae et Angliae oppidum quoddam in limite cepisse dicuntur. Post solutum Angliae parlamentum captosque Londinensium magistratum quosdam vulgus ejus urbis insanire coepit minime solennia. Nobilitas etiam per agros regio militi stativa non permittere. Hispanici legatiGa naar voetnoot8 iratam plebem timentes regis domum pro perfugio habuere; quae omnia talia sunt, ut, nisi ingens sequatur aulae | |
conversio, nihil boni portendant principi Palatino. Ego et de hoc et de Vinariensium fratrumGa naar voetnoot9 negotio propiora mandata, pro libertate autem mareschalli HorniiGa naar voetnoot10 novas reginaeGa naar voetnoot11 literas exspectabo. Video enim in rebus illis omnibus nihil agi posse, priusquam rex huc redeat, qui nunc cum cardinali ad Noviodunum est. Postquam BavarusGa naar voetnoot12 suas cum caesarianis copias junxit, cessare debuerant rumores illi de dissidiis inter ipsos. Attamen sunt qui a Bavaro prensari putant electores, ut ipse rex fiat Romanus. Alii vero dolum esse credunt, ut Gallorum talia sperantium arma a se arceat Bavarus distineatque eos, ne se cum D. Bannerio conjungant. A seditionibus Hispanicum quoque imperium immune non est; nam praeter eam, quae Panormi exarsit, de qua scripsi antehacGa naar voetnoot13, etiam in Catalonia alia erupit non minore cum regentium periculo. Germani, gens in bello hoc quidem tempore valde levis, non pauci ex Hispanicis in Italia castris ad Sabaudica se transtulere. Viduae autem SabaudicaeGa naar voetnoot14 incisio sub oculum ad os usque facta est, ut humor vitiosus caecitatis periculum adferens ab oculo abduceretur. Deus orbi christiano det veram pacem ac Sublimitatis tuae, Excellentissime et illustrissime domine, consilia, valetudinem ac res secundet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 2 Iunii 1640.
Et pulvis ille, qui dissiliit aliquos de Mileraei exercitu peremit et GassionisGa naar voetnoot15 sarcinae ab hoste captae sunt et Vivarius baroGa naar voetnoot16 cum ducentis equitibus in hostium insidias illapsus quartem partem aegre servavit. Peditatus autem morbis e coelo pluvio collectis non parum imminutus est. Carlemontium hostis et alimenta et militem intulit. Castilionaeum quidam putant in Atrebates ire; de Mariaeburgi obsidio res adhuc incerta est. Quidam Vivarii cladem multo aiunt fuisse quam scripsi majorem. Oranum in Africa obsidere dicitur rex MarociGa naar voetnoot17 centum millibus Maurorum et mari navibus longis quinquaginta. In urbe Taurinorum audimus deesse bellicum pulverem et qui eo mittebatur a Leganesio cum aliis rebus necessariis interceptum a Gallis; alium vero bellicum pulverem et alimenta ex Helvetiis ad Leganesium ire. Duo aut tria caesarianorum millia per Brisgoiam et Alsatiam cursitant, ut messem praeripiant. HalleriusGa naar voetnoot18 in Metensi agro est. Parantur naves longae Massiliae, aliae Touloni. Hispani rursum apparent apud Bajonam et Leucatam. Dicitur DavausiusGa naar voetnoot19 ire Coloniam, succedere ipsi MelianusGa naar voetnoot20, qui apud Helvetios agit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|