Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4665. 1640 mei 26. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Incipiam ab ea re, quae, quanquam nullo cum successu hactenus, maxime mihi semper cordi fuit, mareschalli HorniiGa naar voetnoot2 libertate. ScripsitGa naar voetnoot3 ipse ad me mareschallus Hornius de prompta ad permutationem BavariGa naar voetnoot4 voluntate; eas literas ad me misit Johannes WaertiusGa naar voetnoot5. Si placeat clementissimae reginae nostraeGa naar voetnoot6 iterum literas hac de re mittere ad regem et ad me mandata, id abs re non futurum arbitror. Galli abrupta iterum Carolimontii obsidione cum maximo exercitu irrumpere in interiora Belgicae volunt et sic a principe Arausionensi, qui in Flandriam penetravit, partem hostium abstrahere. Sic a duabus partibus pressus cardinalis Hispanus vix sciturus est, quo se vertere debeat. At in Italia HarcurtiusGa naar voetnoot7 captis omnibus extra urbem munitionibus fossaque superata moenia urbis Taurinorum oppugnat speratque se voti compotem fore, quanquam urbem defendente Thoma principeGa naar voetnoot8 cum IV militum millibus. De Germania nihil scribam, quando eae res in Batavis quam hic sunt notiores. Sed hoc unum dicam ex conjunctione consiliorum inter mareschallum BanneriumGa naar voetnoot9, LongavillanumGa naar voetnoot10 et MelandrumGa naar voetnoot11 ac, si opus sit, etiam copiarum, omnia hic maxima sperari. Octo millia nova conscribit Longavillanus. Tirolenses copiae in Italiam eunt. Hae et simul quae ex Neapoli et ab Etruria venere, sunt ad VI millia. Praeter Casalis obsidionem alias quoque minores duas Quirasci et Rossiniani deserere coacti sunt Hispani. Iterum ad Bajonam apparent Hispanorum copiae quaedam. Sed ne quid noceant, cura principi CondaeoGa naar voetnoot12 et praefectis data. Lucae urbi interdictum minatur pontifexGa naar voetnoot13. Hispanus ad ejus civitatis tutelam vires suas pollicetur. Ita undique frenum injicitur pontifici. In Anglia ad bellum Scoticum accedunt et aliae offensae, nam civitatum legatis nihil quicquam pecuniae publicis usibus conferre volentibus, nisi auditae prius eorum querelae et ad eas responsum fuerit, abruptum est parlamentum. Pergitur in Scotos XXX regiorum militum millibus. Hispanus pecunias offert. De principis PalatiniGa naar voetnoot14 negotio nihil etiamnunc perspicio. Miserat ad eum rex Angliae hominemGa naar voetnoot15 cum literis, sed eae literae Dunquercanis navem aggredientibus in mare abjectae sunt, ipse homo Dunquercam ductus statimque cum rebus suis dimissus nunc huc advenit. Quid ferat, propediem cognoscemus. Regina materGa naar voetnoot16 in Anglia lento morbo adeditur; ChevreusiaGa naar voetnoot17 ex Anglia in Flandriam profecta magnos honores a cardinali Hispano accepit. | |
Pontificii foederis in Germania ductus dicitur auferri Bavaro et tradi LeopoldoGa naar voetnoot18 una cum imperatoris copiis. In Helvetiis aliquid militis Hispano scribitur. Quanquam fervente nunc cummaxime bello, tamen commeant quotidie inter viduam SabaudicamGa naar voetnoot19 et Sabaudicos principesGa naar voetnoot20 conciliaturarum opificesGa naar voetnoot21. Princeps Arausionensis edi historiam rerum ArausionensiumGa naar voetnoot22 jussit, in qua late suum jus nemini obnoxium tuetur. Sed eum librum videre mihi nondum contigit. Rex adhuc apud Suessiones agit. Dicitur a sultano TurcicoGa naar voetnoot23 missus chiausiorum aliquis certam facere imperatori pacem in futurum, dummodo Polonum tueri abstineat. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, omnia Sublimitatis tuae consulta in bonum Suediae orbisque christiani prosperet. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae 16/26 Maii 1640.
Princeps Palatinus scripto petiit a rege, ut laboretur ad conficiendum foedus, de quali actum Hamburgi, et ut initium fiat a restituendis dejectis. Sed hac de re nihil Galli facient, nisi de voluntate Angliae regis certi sint. Mitto historiam rerum Casale gestarumGa naar voetnoot24 ita ut ab Italis extra partium studia positis perscripta est. Post haec scripta didici MileraeiGa naar voetnoot25 exercitum multa mala ex imbribus accepisse. Praeterea equitatum ejus sine peditatu progressum longius ab hostibus damnum accepisse. LeganesiusGa naar voetnoot26 multo quam ante instructior it in Harcurtium. Romae quatuor cardinalesGa naar voetnoot27 fiunt, sed Itali omnes. Panormi in Sicilia ingens fuit seditio et Franciscus MeloGa naar voetnoot28 pro rege Hispaniae Siciliam regens aegre evasit multis Hispanorum interfectis. Mileraeus pontem imposuit Samarae. Alii pontes e ratibus et molae ad farinam Ambianum versus eunt. HaleriusGa naar voetnoot29 aliquas copias LamboioGa naar voetnoot30 opponit circa finem Luxenburgicum. Classis oceanica regis nihil adhuc agit, tenet se partim ad Rupellam, partim ad Brestam. Audimus etiam in Hibernia nasci factiones nec miror tot ibi veteribus familiis per vim oppressis. In castris Mileraei parum est et cibi et pabuli. Ea res aulam inde distinet. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|