Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4664. 1640 mei 26. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Cum patrem optimum nuper amiserimusGa naar voetnoot2 et jam sola restet mater, quam ego facile domi meae alam, praesertim si congiarii aliquid a comitibus HohenloicisGa naar voetnoot3 accesserit, superest, ut tibi domestico actionum mearum arbitro rationem reddam, quo nos hic pacto vixerimus. Ego parentibus ex reditibus Gaeredanis - quibus ducenti floreni annui canonis et impositionum publicarum nomine decedunt - centenos in singulos annos florenos et promisi et per viginti tres annos praestiti, nisi quod postremis duobus annis, cum patrem ac matrem ad me recepissem, nihil solvi, dictam pecuniae summam cum centum et duodecim florenis a patre paulo ante obitum acceptis cum alimentis compensando. Soror nostra et ipsa jam defunctaGa naar voetnoot4 quinquaginta quotannis florenos erogavit parentibus; sed cum ista summa et quas tu subinde subministrari jussisti, familiae sustentandae non sufficerent, necesse fuit aliqua hic illic contrahi debita. Quibus exsolvendis ego ante aliquot annos trecentos florenos patri mutuos dedi, ut ex syngrapha apparet; anno vero 1638, cum Delphis decedere pararet mater, quingentos et quinquaginta adjeci, anno sequenti etiam centum et quadraginta. Et tunc quidem asseverabat pater vix quicquam magni debiti restare neque sane post mortem etiamnum deberi quid intellexi praeter quadringentos circiter florenos, quos cum bono Deo matris nomine solvere decrevi. Impensas funebres maxima ex parte jam solvi; eae cum salario medici, chirurgi et medicamentis ad sexcentos circiter florenos excurrent. Sic quantum quidem mihi hactenus liquet, ea se res habet. In cista patris in numerato centum circiter florenos repperi, quas in expensas funebres erogavi; siquid ex suppellectile aut aere penes comites Hohenloicos suo poterit corrogari, faciam te ejus certioremGa naar voetnoot5. Interea expectabo, quid uxoriGa naar voetnoot6 ut nomine tuo faciat mandaturus sis. Certe liberis sororisGa naar voetnoot7 nihil potest decedere ad sublevanda haec onera, quare auctor sum, ut nos matris nomine omnem hanc solvamus pecuniam, ut honori et parentum et familiae consulatur. Haec privata sunt. Ad publica ut veniam, profiteor me nihil certi posse scribere; qui in Selandia sunt amici, ut propiores, facilius id praestiterint. Filius Didericus per partes Cisrhenanas iter capere nequit ad castra BanerianaGa naar voetnoot8, quare novis consiliis opus, ut per partes superiores, Bremenses scilicet, illuc iter sumat. Vale. Tui obedientissimus frater
| |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 6 Iunij. |