Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4747. [1640 juli 23]. Van P. de GrootGa naar voetnoot1.Venerande parens, Intellexi non sine summo dolore qualem nescio cujus relatu de actionibus meis opinionem conceperis. Scilicet hoc unum deerat mortalium infaelicissimo, ut etiam parentum accederet indignatio tot tantisque ab ipso natali vexato miseriis; neque enim ea, quae sub infantia mea domui nostrae accidere et quorum etiamnum procellas experior, a me aliena duco. Ista tamen eo facil[i]ora mihi, quo communia nobis omnibus fuere. Accessit his non minus noxium mihi quam privatum ex morbo malumGa naar voetnoot2. Illum ego mihi morbum omnium postea miseriarum fontem merito dixerim. Ille mihi non modo pristinum corporis robur, sed et matris nescio quid ex habitu exteriori meo colligentis affectum eripuit. Neque tamen impatienter me agere credideris de iis, in quibus patientiam meam in tam imbecilli illa aetate et experti estis et mirati. Hoc nempe profuerit ex tot intolerabilibus paene doloribus eam a teneris didicisse virtutem, cuius maxime mihi usui futura erat exercitatio. Ille itaque, ut ad rem redeam, morbus effecit, ut non ante decimum tertium aetatis meae annum trivialibus scolis accesserim, quo tempore, nisi sic detentus fuissem, iam iis egressus esse debueram et potueram. Quo modo me ibi gesserim, praeter rectorisGa naar voetnoot3 et omnium, qui ibi noverunt me, iudicium suffecerit hoc dixisse, quod tertio anno septima egressus classe eam ibi laudem meruerim, quam ante me adeptus erat nemo. Ex istis principiis satis apparuit et potuisse me studiis incumbere et voluisse. Neutrum tamen profuit, continuo ab illis abripior; mittor Amstelodamum, non ut inchoata ibi studia persequar, sed ut iis, quae ad iter Indicum necessaria erant, animum applicem. Hoc itaque isti morbo, hoc infirmitati ex illo meae debeo, quod ipsa illa causa imbecillitatis nempe meae, quae maternum affectum si non amore, saltem commiseratione permovisse debuerat, contra naturam induruerit iisque violentioribus vitae modis, quibus prae caeteris exemptus esse credebar, praecipue applicaverit. Ibi ego aliud triennium, ut libere confitear, non impendi, sed perdidi, dum neque mihi idonea esse puto ea, quibus datus eram, studia neque aliis idonea videntur ea, quibus me idoneum esse iam nunc ostenderam. Talia et amicorum etiam proximorum iudicia fuisse satis constat neque tamen quicquam fuisse profutura, nisi tandem acerbissimus per omnia membra morbus aperte docuisset non sufficere mihi corpus illi, cui destinabar, itineri. Sic igitur intermissis tam diu studiis redditus sum. Iis Amstelodami aliquandiu operam dedi, de quibus testabitur D.s VossiusGa naar voetnoot4, hinc Hagae teste patruoGa naar voetnoot5 et iis, quae non pauca mea manu tunc descripsiGa naar voetnoot6. Inde Lutetiae de quibus illud mihi sufficit testimonium, quod vitae meae ibi constiterit, tibi neque improbata fuerit ratio. Sed neque tunc satisfacere matri potui, quae, ut majori me taedio afficeret, coepit actiones majoris fratrisGa naar voetnoot7 probare et contra naturam suam et contra rationem ob eam solam causam, quod sciret illum invidere mihi gratiam tuam ideoque mihi esse infestissimum. Inde Hagam reversus foro me dedi causasque ibi aliquoties satis honeste pro initio | |
egiGa naar voetnoot8. Hoc unum dicam neminem ex iis, qui vitam meam culpant, maxime probaturum aliquem esse eorum, qui mecum ad forum venere, qui maiora in praxi testimonia publice professus sit, ne in hunc quidem diem usque. Libere tamen fateor ab adventu in hasce terras matris multum detrimenti accessisse studiis meis neque enim animus meus continuis agitatus et quidem puerilibus iurgiis iis suffecit curis, quibus vix candidissimum sufficit ingenium. Omnis tanti mali causa, ut audio, ex nimiis, quos feci, sumtibus et ex itinere meo AmstelodamensiGa naar voetnoot9 provenit. Quod ad iter attinet, ego illud non sine matris venia nec consulente tantum, sed et impellente patruo aggressus sum neque etiam inutile illud fuisse binis, quas ibi impendi, septimanis satis apparet ex libris tam de Fide et operibus quam ad DecalogumGa naar voetnoot10 excusis iisque, quae de Antichristo scripsisti, recusisGa naar voetnoot11 mea magis quam ipsius BlaviiGa naar voetnoot12 diligentia. Neque Testamenti editioGa naar voetnoot13 etiamnum intacta foret, nisi meae curae opus illud ereptum fuisset. Sed de his omnibus melius post experientiam iudicabis. Neque est, quod de nimiis in illo itinere sumtibus queratur mater, cum iam plus quam septem menses sunt, quod omnino nihil ab illa acceperim neque quicquam nisi ex materteraeGa naar voetnoot14 legato petierim, sed frustra. Ex istis et aliis multis, quae adhuc sileo, poteris colligere, qualis mihi sit animus, quam aptum studiis ingenium, quae tamen etiamnum mihi esse curae ex eo colliges, quod praeterita septimana in supremo senatu causam egi, perendie in senatu Brabantico aliam acturus sim. Deficit mihi tempus, etiam animus tam acerbis cogitationibus fatigatus; proxime scribam caetera, Deum precatus, venerande parens, pro tua matrisque salute. Tibi obedientissimus filius
| |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Aug. En in dorso: 23 Iulii 1640. P. de Groot. |
|