Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4743. 1640 juli 21. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Nunquam dubitavi, quin utilis foret ista ad libros Pro veritate religionis Christianae tot testimoniorum accessioGa naar voetnoot2. Spero autem, quicunque sine affectu in me vel pro me eam lecturi sunt, haud aliter judicaturos. Si missa sunt a BlaviisGa naar voetnoot3 quae sperabam exemplaria, restat, ut inchoetur editio Annotatorum ad EvangeliaGa naar voetnoot4. Cum cogitationem illam de bicolumniis, quae hic omnibus improbabatur, omiserint Blavii, te rogo, ut de VossiiGa naar voetnoot5 consilio super typis, quibus utendum erit et numero exemplarium mihi dando constituas quamprimum. Deum oro, matrisGa naar voetnoot6 mala ut mitiget. Meministi puto Diepensibus quibusdam litem esse cum Societate Batavicae Indiae Orientis ob damna ipsis illataGa naar voetnoot7. Rex Galliae ultro ad ejus negotii curatores literas misit, per quas ipse ab Ordinibus Foederatis restitutionem postulat; ni ea fiat, de aliis remediis cogitaturus. Nimirum vident Anglos minando semper aliquid obtinere. Volunt et ipsi hanc viam experiri. Cogita, an e re sit Indicanae Societatis transigendo malum imminens praevenire. Memineris errata, quae posterius a me sunt edita, addere libris De veritate religionis christianae; nam priora multis modis male fuerunt edita et omissa non paucaGa naar voetnoot8. Aurem velli tibi nuper de Lucano et PoematisGa naar voetnoot9. Addo interdum quae mutari velim, ut ecce in Phoenissis pag. 13 ‘parte ut extrema domus’ rectius erit: ‘parte ut in summa domus’Ga naar voetnoot10. Nam | |
διῆρες id significare ex PolluceGa naar voetnoot11 didici. Quae in Annotatis ad Evangelia mutanda aut addenda censueram, de iis rem jam confectum spero. Edidit MileteriusGa naar voetnoot12 librum De precibus pro mortuisGa naar voetnoot13, habet prope eadem omnia, quae ego ad filium olim super ea re scripseram in epistolaGa naar voetnoot14, cujus velim habere exemplum. Neque enim retinui. MarinusGa naar voetnoot15, qui res Suedicas agit apud Helvetios, scripsit ad me aliquoties male existimans de iis, qui reconciliationi christianorum student - est enim educatus inter homines calvinianos -, bene autem de Scotorum causa. Et quae ipse ad me iis de rebus scripsit et quae ego respondi ad te mitto, ut et ipse noris quae dici in his rebus possunt et alios, si occasio retulerit, edoceas. Rogo ex Blaviis noris, quorum librorum et quot exemplaria miserint, per quem et ad quem. In Taurinis pugnatum est 11 Iulii. LeganesiusGa naar voetnoot16 tribus locis castra adortus eruptione principis ThomaeGa naar voetnoot17 adjutus, quae erat sexies mille peditum, equitum DCC, munimenta castrorum perrupit, castella cepit quaedam; nongentos suorum in urbem immisit. Sed ajunt Galli, cum diu pugnaretur a tertia pomeridiana ad medinoctium, prosperam sibi fuisse partem temporis posteriorem, captos mulos onerarios, qui erant ad tricentos, et plaustra bubus tracta; lintres autem in amne depressas, quae omnia ferebant ei urbi necessaria, sal, pulverem bellicum, farinam. Addunt quater mille hostium caesos paucis suorum desideratis. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot18, qui a Pinerolo ad castra ducebat supplementa ad VIII millia et currus victu rebusque aliis onustos D, visus est ad Rivolam planeque credunt Galli eum jam in castra pervenisse. Quod si est, habebunt quod gaudeant milites ad tantam redacti famem, ut mille quingenti ex ea perierint: ipse autem HarcurtiusGa naar voetnoot19 per dies undecim farina ex fabis vixerit, quam ex arce acceperat. Cardinalis Hispani ingens sane exercitus ad XX millia peditum, XII millia equitum, quibus se juncturus putatur HatzfeldiusGa naar voetnoot20 parte sui insidet Aubiniacum non longe a Dorlano ad prohibendos commeatus ad castra Gallica; iter etiam, quod commeatus nuper aperuerat, impediit fossis et concaedibus. Rex aliam elegit viam item a Dorlano, sed per Corbiam et Anchoram. Erunt currus DCCC, quos deducent a Dorlano militum millia XII; totidem e castris obviam procedent. Exspectamus exitum. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 21 Iulii 1640.
Cardinalis Hispanus ipse se posuit inter castra Gallica et Anchoram viasque omnes invias facit Gallis. Obsidentes urbem Atrebatum ad vallum exterius pervenere. HaleriusGa naar voetnoot21 autem cum machinis tribus Sanciacum verberat. | |
Vidi Librum trapeziticum SalmasiiGa naar voetnoot22. Multa reperio non in illa tantum quaestione, sed et in multis rebus aliis periculosa. |
|