Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4742. 1640 juli 21. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Princeps electorGa naar voetnoot2 nunc apud regem est Ambiani; rex enim post deliberationem aliquam significaverat non ingratum fore ipsius adventum. Non video tamen, quid ibi in rebus suis proficere possit non magis sane quam in Anglia, si, ut videtur, bellum in Scotos procedit; quod tamen vitari posse non iniquis conditionibus sperat illustrissimus comes LicestriusGa naar voetnoot3, nisi mali consilii aliquid in Scotia lateat libertatis et religionis nominibus velatum. Valde mihi placet monitum Excellentiae vestrae, ne princeps elector regi Britanniae plenam faciat de rebus Palatinae domus constituendi facultatem. Itaque non desinam id ipsum suggerere, ubi huc princeps redierit. Multum plane et hujus principis et Galliae ipsius, non parum etiam Luneburgici et HassicaeGa naar voetnoot4 refert, quid de federe cum Gallia constituturi sint Suediae rectoresGa naar voetnoot5. Galli quo speciosius rem trahant, quicquid Palatinus proponit, id rejiciunt, primum in Angliam, deinde in consultationem cum federatis. Quid autem in ejus negotio acturi sint ab Anglia et Dania legatiGa naar voetnoot6, spero non ita arcanum fore, quin aliquid odorentur nares sagaces. Pro certo haberi debet non diu substituros in Franconia nostros et hostium exercitus. Unde enim victus tot hominum millibus aut tot equis pabula? Tamen adhuc haerere in illis locis fama hic est Suedos apud Eisenachum et Vachium, socios eorum ad Fuldam et Hirschfeldum, Longavillanum ipsumGa naar voetnoot7 in Hassia ad Grimbergam, qui caesis caesarianorum trecentis ad Gelnhusium multas res necessarias a Francofurto sibi advehi jusserit addito trium millium praesidio. Caesariani autem ad Neustadium et Coningshovium se tenere dicuntur multis suorum amissis ad Salfeldium. Caeterum HatzfeldiusGa naar voetnoot8 sex millium ductor, transgressus Rhenum primum, inde Mosellam, cardinali Hispano auxilia adducturus sit, an substiturus in Montanis et Iuliaci locis atque inde inferiorem Saxoniam tributis oppressurus, incertum habetur. Rebus autem Galliae non sane prospere evenit, | |
quod audimus pacem inter Leodienses et ipsorum principem electorem ColoniensemGa naar voetnoot9 confectam esse et publicatam. Iudicant Galli non satis perseverantiae fuisse Batavis neque ad Ledam neque in Hulstano agro. Et si quidam Hulstae processisset obsidio, poterat id Gallis magno esse usui. Nunc quicquid aggressurus est princeps Arausionensis meliore anni parte elapsa haud magnum id aut valde hosti metuendum videtur. Videbimus an mari melior sit futura Batavorum fortuna. Cataloniae motus a Gallis Batavisque nimium neglectos sanavit rex Hispaniae criminum indulgentia et promisso immunes eos a milite fore. Videtur controversia Batavorum cum Danis ad aliquas pactiones ire valde nolentibus id, ut videoGa naar voetnoot10, Dantiscanis, qui metuunt, ne eo modo reges firmiorem indies possessionem adipiscantur intendendi suo arbitrio vectigalia cum malo mercaturae. Incendium illud Stockholmiae, spero, lucem magnam et res meliores Suediae portendet. Solent enim plerumque incensa in melius restitui. 11 mensis hujus LeganesiusGa naar voetnoot11 antequam a Pinerolo supplementa et alia necessaria ad castra pervenirent, oppugnanda castra censuit fecitque id triplici agmine, ipse ex monte trans Padum jactu machinarum castra vexans eodemque tempore erupit princeps ThomasGa naar voetnoot12 cum sex millibus peditum, equitibus septingentis. Leganesii exercitus erat ingens et initio satis felix, nam et munimenta castrorum Gallicorum perrupit et castella duo cepit. Sed tracta a vespere in noctem multam pugna Gallis tempus se colligendi et animos dedit, ita ut mulos trecentos plaustraque bubus tracta ceperint, lintres autem in amne depresserint, in quibus omnibus erat farina, pulvis bellicus et sal. Ajunt Galli hostium periisse quatuor millia; suorum paucos, sed egregios. Dum pugnatur nongenti hostium in urbem penetrarunt oneri magis futuri quam auxilio non secutis commeatibus. Vicecomes TurenaeGa naar voetnoot13 sub id tempus ad Rivolam visus est cum supplemento octo millium, carris quingentis. Ii si jam ad castra Gallorum pervenerunt, quod nescimus, bene se res habet. Nam fame ibi interierunt mille quingenti. HarcurtiusGa naar voetnoot14 per undecim dies sola quam ex arce habebat farina fabacea pastus est, ob id in publico prandens coenansque, ne communibus malis exemptus crederetur interim et vino abstinens, quod militibus dispartiebat. Sicut illi successus a victus copia pendent, ita et obsidio urbis Atrebatum. Nam et ibi hostis desperans castrorum oppugnationem, spem omnem posuit in commeatibus intercipiendis; ob id primum montem Eligii cepit ab urbe non longe et turrem quandam diruit, quae pro specula Gallis erat; deinde de exercitu suo, qui est XX millium peditatus, XII millium equitatus, sex millia peditum, equitum tria ad Aubiniacum posuit, quae est a Dorlano, ubi horreum est Gallorum, non nimis longe; iter praeterea, per quod nuper advecti sunt commeatus Gallici, rupit fossis impedivitque concaedibus. Rex eo itinere corrupto, alio per Corbiam nempe et Anchoram ab eodem Dorlano ad castra sperat mitti posse commeatus cum praesidio XII millibus, quibus alia millia XII e castris itura sint obviam, commeatus ferentur carris DCCC. In singulis erit auriga armatus baculo igniario et furca ferrata, miles cum armis et fossor. Si et Taurinorum et Atrebatum urbe potientur Galli, magnas flabunt glorias: de pace ne per somnum quidem cogitabunt. Cardinalis Hispanus ipse cum exercitu est inter Atrebatum urbem et Anchoram facitque vias omnes Gallis invias. Obsessores interni ad vallum exterius urbis pervenere et cum exigua manu tribusque machinis Sanciacum verberat HaleriusGa naar voetnoot15. | |
PersamGa naar voetnoot16 audimus mortuum septenni successore, classem autem magnam a Constantinopoli ad Pontum Euxinum navigare. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot17 cum Galliae navibus longis est apud Stoechadas. Deus det quae in universum sunt optima sospitetque Excellentiam vestram. Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctus
| |
Lutetiae, 21 Iulii 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|