Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4701. 1640 juni 20. Van I. JaskyGa naar voetnoot1.Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime, Comitia nostra infelicem habuisse exitum iam aliunde forte intellexit Excellentia vestra. Nihil enim plane in iis ab ordinibus conclusum nec ulla constitutio - quod alias in comitiis solemne est - facta, nisi quod duos florenos de singulis caminis ad exsolvenda stipendia limitari militi contribuere promiserunt. Ominosum videtur tertium iam sub hoc rege irrita fieri comitiaGa naar voetnoot2, quod sub 46 annorum regimine divi Sigismundi TertiiGa naar voetnoot3, patris regiae Maiestatis, vix bis factum. Querelae ordinum - quarum magnus est catalogus - in futura comitia, quae forte sub finem huius vel initium sequentis anni habebuntur, remissae sunt. Causam civitatis nostrae his comitiis non attigerunt, vel quod putarunt iustitiam a partibus nostris esse et nihil ultra ea, quae oblata sunt, obtineri posse, vel quod meliori occasioni rem hanc reservarint. Nos interim nec telonii exactionem admittimus nec quidquam de pecunia ista, quam ad testandam humillimam observantiam nostram regiae Maiestati certis sub conditionibus promiseramus, persolvimus. In conventu, qui iam in Borussia ducali autoritate electoris BrandenburgiciGa naar voetnoot4 celebratur, difficiles se praebent ordines Borussiae nec super propositionem regiae Maiestatis nec electoris deliberare volunt, priusquam gravamina ipsorum aboleantur. Unde quidam suspicantur conventum hunc eundem cum comitiis habiturum exitum. Longa cunctatio Batavorum decidendi armis vel conditionibus controversiam, quam habent cum rege Daniae, illis et nobis perniciosa est. Valdeque miror illos alias prudentes inutili cunctatione agendi tempora consultando consumere. Caveant, ne quod imparatus facillime concessisset, iam omni apparatu bellico instructus et viribus alienis auctus neget. Multum interest Belgio rem hanc bene et cito terminari. Nam ultra quod commercia - fulcrum reipublicae ipsorum - turbat, magnam quoque mercium necessariarum ad victum et fabricandas naves, sine quibus subsistere non possunt, inopiam inducit. Valeat Excellentia vestra in divina protectione et omnis felicitatis augurio. Excellentiae Vestrae obsequentissimus
| |
Dab. Pitzkerdorfii, 20 Iunii A.o 1640. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Iulii. |