Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4700. 1640 [juni 19]. Aan J. ScudamoreGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Est jam in libertate princeps elector PalatinusGa naar voetnoot2, nondum tamen plena, cum verborum obligatione obstrictus adhuc teneatur. Ego quantum ex regis Galliae ministris potui cognoscere, non video futurum, ut hoc vinculo solvatur, nisi ei parti, in qua est Gallia, semet adjunxerit; rursumque non video, quomodo cum aliqua dignitate ac spe successus id facere possit optimus princeps suis opibus, quae satis sunt tenues, nisi ex Anglia adjuventur. Quare serio velim cogitare reverendissimum et illustrissimum D. archiepiscopum Angliae primatemGa naar voetnoot3 et alios sapientissimos viros, quorum consilio rex Britanniarum utitur, an ferat regni status, ut rex in foedus venire possit cum Suedia Galliaque pro Germaniae et Europae totius bono, qua de re Hamburgi conditiones a nostris non iniquae propositae Fuerunt. Id enim si regi Britanniarum placeat, sperem non modo subditos plurimos majestatis ipsius id pro summo habituros beneficio gratisque animis agnituros, verum etiam brevi admodum perventuros nos ad pacem aequam ac diuturnam. Ut autem hoc non consilium meum - absit a me ea temeritas -, sed votum his literis proderem, fecit tum studium juvandae causae, in qua versor, tum miseratio tamdiu afflictae domus Palatinae; praecipue vero hujus principis, cujus ego virtutes summas, mores suavissimos et invictam inter tot adversa constantiam in dies magis magisque admiror ac veneror. Deus, in cujus manu sunt corda regum, regi Britanniarum ea adspiret fortunetque consilia, per quae primum regnis suis quietem det populosque sibi a Deo creditos in officio debitae reverentiae contineat, deinde vero et christianum orbem reponat in statum meliorem. Idem Deus, illustrissime domine, illustrissimam dominationem vestram favens atque propitius servet. Illustrissimae dominationis vestrae
| |
Lutetiae, [19 Iunii]Ga naar voetnoot4 MDCXL. | |
Adres: A monsieur monsieur le vicomte de Scudamor etc. In dorso schreef Scudamore: 1640. Lettres de m.r Grotius. Receues 22 Juillet. |
|