Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4744. 1640 juli 21. Aan I. JaskyGa naar voetnoot1.Nobilissime domine, Opto, ut illi in Polonia et Prussia motus metusque aliunde bono cedant vestrae civitatis utque ea cum bona regisGa naar voetnoot2 populariumque suorum gratia jura a majoribus demissa conservetGa naar voetnoot3. Exspectabimus autem, etGa naar voetnoot4 quid ille qui nunc in Prussia ducali habetur conventus, et quid ille, qui primus posthac in Polonia habebitur, parituri sunt, maxime in negotiis ad religionem pertinentibus, quae plurimum animos commovere solent, ut inde conjecturam faciamus de rebus futuris. Batavi non tantum suopte ingenio cunctatores sunt et timidi, sed etiam ex perpetuo cum Hispania bello tantis obruuntur sumtibus, ut non satis aut virium aut animi habeant ad arcendas, quae aliunde aut ipsis aut ipsorum amicis inferuntur, injurias. Quare et in hac cum Dano controversia prospicere ipseGa naar voetnoot5 videor venturos eos ad pactiones aliquas, quanquam per eas Danus magis magisque confirmabitur in possessione augendorum pro suo arbitrio vectigalium. Trahit haec lentitudo ea, quae Nobilitatis vestrae epistolaGa naar voetnoot6 prudenter annotat, incommoda, sed his temporibus vix est, ut ab illis quicquam speretur melius. Si quando a bello illo, quod illis tam graviter incumbit, expedire se poterunt, tunc desperandum non est, quin ipsi et sibi possint esse majori decori et majori utilitati aliis. Ad urbem Taurinorum pugnatum est XIGa naar voetnoot7 Julii inter LeganesiumGa naar voetnoot8 et Gallos; simul ex urbe eruptum. Pugnae initio Hispani munimenta Gallica perruperunt, nongenti penetrarunt in urbem. Durante diutius pugna Galli multos hostium trucidarunt, ceperunt commeatibus onustos mulos et plaustra, lintres in amne merserunt. Ajunt caesos hostium quater mille sperantque jam ad castra pervenisse supplementa cum commeatibus a Pinerolo. Aliud inter Hispanos et Gallos praelium exspectatur ad Dorlanum, unde commeatus solent advehi ad Gallica castra, quae Atrebatum urbem obsederunt. Nam in eo itinere se collocavit magna pars Hispanici exercitus, sed rexGa naar voetnoot9 circumducto per Corbiam et Anchoram itinere sperat se castris prospecturum; duodecim millia a DorlanoGa naar voetnoot10 aderunt deducendis commeatibus, totidem e castris occurrent. Ejus rei exspectamus eventum. Vale, nobilissime domine. Nobilitatis vestrae addictissimus
| |
Lutetiae, XXI Iulii MDCXL. | |
Audimus PersamGa naar voetnoot11 esse mortuum successore septenni. A TurcaGa naar voetnoot12 autem multos satrapas mutatos magnamque classem mitti in Pontum Euxinum. Regis Galliae naves longae sunt ad Staechadas. | |
Adres: A Monsieur monsieur Jasky, gentilhomme à Dantzig. |
|