Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4745. 1640 juli 21. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Egregia iterum hic HarcurtiiGa naar voetnoot2 victoria narratur hunc in modum. LeganesiusGa naar voetnoot3, aiunt, cum intellexisset venisse Pignerolum supplementa ad Harcurtium missa et in eo esse, ut transitum quaererent, priusquam id fieret, urbi obsessae consulere voluit immisso milite rebusque necessariis, puta pulvere bellico, sale, farina; paratos ad vecturam habens mulos trecentos, plaustra, quae bubus traherentur, multa et lintres aliquot. Ut autem melius provenirent destinata, exercitum suum divisit in partes quatuor. Unam, cui ipse aderat, collocavit in monte trans Padum. Inde machinis verberabat Gallicorum castrorum munimenta. Erat autem ea manus equitum mille, peditum ter mille. Tres aliae manus tribus locis castra oppugnanda susceperant erupturis eodem tempore ex urbe sex peditum millibus et equitibus septingentis; quae facta omnia, tanto Hispanorum impetu, ut et castella quaedam Gallorum caperentur et nongenti ferme Hispanorum penetrarent in urbem. Pugnatum diu a quarta hora post meridiem - dies erat undecima Iulii - in mediam noctem, posteriora ejus pugnae pro Gallis fuerunt captis hostium mulis, plaustris et in amne depressis lintribus jactibus machinarum, quas in castellis ad ripas habebant Galli, ita ut rerum illarum necessariarum nihil in urbem penetraverit, sine eis autem qui intrarunt milites oneri magis futuri credantur quam auxilio. Quod si tanta facta est hostium clades, quantam fert fama, id est quatuor millium, non inanis videtur opinio Gallorum putantium vicecomitem TurenaeGa naar voetnoot4, qui ad Rivolam conspectus fuit iis, qui huc nuntium attulere, cum supplemento, quod est octo millium, et multis carris commeatum ferentibus jam pervenisse ad Harcurtium, cujus in exercitu tanta fuit victus inopia, ut fame exstincti dicantur mille et quingenti, ipse autem Harcurtius per dies undecim non alio victu usus sit quam farina e fabis, quam ex arce acceperat, ut id omnibus appareat in publico et prandens et coenans vinoque abstinens, quod interim in aegrotorum militum usus elargiebatur, simul quotidianis hortamentis militem animans, ut duraret in certam spem jamjamque adventantis auxilii. Quod si post tot mala urbem capit Harcurtius, erit id insigne documentum ad posteritatem virtutes omnes disci posse, quando patientiam sub illo magistro didicerint Galli. Ad servandam Atrebatum urbem Hispani spem omnem, non in oppugnandis Gallorum castris, quae satis bene munita sunt, sed in commeatuum, quibus et magnis et frequentibus eget tantus exercitus, interceptione posuerunt. Ad eam rem ceperant nuper Eligii montem non longe ab urbe Atrebatum. Postea satius illis visum non longe a Dorlano considere ad Aubiniacum cum sex millibus peditum, tribus equitum, sumtis de exercitu, | |
qui totus est XX millium peditatus, XII M equitatus, cui se conjuncturus putatur HatzfeldiusGa naar voetnoot5 transito ob id Rheno. Turrim praeterea quandam disjecere Hispani, quae Gallis pro specula erat, iterque illud, per quod nuper commeatus ad castra venere, corrupit fossis et concaedibus. Itaque aliud jam iter tenturi sunt Galli a Dorlano, ubi horreum est, per Corbiam et Anchoram, ubi inter ipsos et hostes medius erit rivus quidam aliquid impedimenti in transitu allaturus hostibus; ibunt autem ad deducendos commeatus XII millia a Dorlano eritque in quoque carro auriga armatus furca ferrata et igniario baculo, miles unus et fossor unus. His obviam procedent ex castris itidem XII millia. Ejus consilii eventum opperimur. Princeps electorGa naar voetnoot6 ivit Ambianum accepto, quem diu exspectaverat, regis permissu. Bellum inter Anglos et Scotos coeptum est captis mari Scotorum navibus. Creditur in Scotia latere aliquid mali consilii, quod foveatur extrinsecus, alioqui faciles fore pacis rationes. Rex autem Britanniae BoswelloGa naar voetnoot7 Hagae suas res agenti negotium dedit componendi ea, quae pridem controversa sunt inter Anglos et Batavorum Societatem Indiae Asiaticae. Id ubi comperit Galliae rex, statim literas misit ad Foederatos Ordines, ut suis quoque subditis de damnis in eadem India acceptis satisfiat; ni id curetur alia se via consulturum suis. Princeps Arausionensis, quem multi hic collusionis cum hostibus insimulabant, satis mihi videtur se purgasse missis in gravissima pericula propinquorum potissimisGa naar voetnoot8. Neque tamen desunt, qui dicant et in Flandria ad Ledam et in Hulstano agro retusos primos impetus repeti debuisse auctis copiis et tali perseverantia, qualem ad Casale ostendit Harcurtius. Catalanicas seditiones rex Hispaniae sanavit data criminum indulgentia, etiam interfecti proregisGa naar voetnoot9, et fide posthac milites provinciae isti oneri non fore. De ea vi, quae Possiaci in familiam principis GustaviGa naar voetnoot10 facta est, rem video impune abituram, quia PolhemiusGa naar voetnoot11, qui vulneratus fuerat, jus suum remittit; testes autem, quibus res maxime cognita est, ne audiuntur quidem; susurratur praeterea ipsum principem ejusque familiam alieniore fuisse animo a Galliae rebus. Nondum plane exstinctae sunt seditiones in Arvernis, Petricoriis et Molini. Deum rogo, Excellentissime et illustrissime domine, ut res omnes ad bonum Suediae orbisque christiani prosperatis vestrae Sublimitatis consiliis dirigat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 11/12 Iulii anni 1640.
BulioniusGa naar voetnoot12 jam nunc dedit assignationes HeufdioGa naar voetnoot13, ut se paret solvendae pecuniae auxiliari, quae mense Novembri debebitur, ante exitum vero anni in manus Suedicas perveniet. Cardinalis Hispanus ipse in suo exercitu est inter castra Gallica et Anchoram, omnes vias invias Gallis facit. A Sanctiquintino et Perona qui ad castra pervenire cum pulvere bellico speraverant, prohibiti sunt ab hostibus. Opera obsidentium jam pervenere ad | |
vallum urbis exterius bene repulsis eruptionibus. HaleriusGa naar voetnoot14 Sanciacum tribus machinis verberat. Audimus ErlachiumGa naar voetnoot15 de summa et HatsteniumGa naar voetnoot16 de secunda praefectura Brisaci decessisse acceptis a rege magnis mercedibus, ut Galli posthac ibi soli regnent. Archiepiscopus BurdegalensisGa naar voetnoot17 cum longis navibus est ad Stoechadas. VillaregiiGa naar voetnoot18 et e Provincia milites in Italiam ituri tarde procedunt. Edimburgi arcem audimus brevi in potestate Scotorum fore; mortuum Persarum regemGa naar voetnoot19 successore septenni. A Constantinopoli XLIV naves longas, galeassas duas, cheiquas XXX, a Rhodo naves longas XIV ivisse Propontidem versus; Algeriam a Mauris circumveniri; multos Turcas imperii satrapas factos novos aliis aut translatis aut demotis. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|