Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4568. 1640 maart 24. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater carissime, Illa de AntichristoGa naar voetnoot2 prodiisse gaudeo. Spero et prostare. Piorum et eruditorum judicia exspectabimus cum tempore. Tempore enim opus, ut eluantur tanta conspiratione inustae animis opiniones. Ego vero sicut de posteritate omnia spero optima, ita hoc ipso saeculo non futurum inanem meum laborem jam ex colloquiis etiam inter ministros reformatos eruditissimorum reipsa experior. Audendum aliquid est pro veritate contra factiones. Illa de Fide et operibusGa naar voetnoot3 non utilia tantum et optimae aetati christianorum plane consentien- | |
tia, sed ad evellendos errores vitiis faventes necessaria esse judico. Gaudebo igitur, ubi et illa prodiisse intelligam; sequantur deinde illa ad DecalogumGa naar voetnoot4. Non recusabo etiam post editionem admoneri de Sacris Literis et veterum consensu, siquid admonendus videor. Caeterum ἐμοὶ εἰς ἐλάχιστόν ἐστιν ἵνα ἀναϰριϑῶ ὑπὸ ἀνϑρωπίνης ἡμέρας. Nihil magis principes christianos in saevitiam impulit quam maledicta ista de antichristo, de abnegatione meriti Christi, de idololatria. Quare etiam atque etiam videndum est, an ea, quae dicta sunt, recte se habeant. Nisi id fiat, quae spes restituendae unitatis ecclesiasticae, quam Christus imperat, quam in symboloGa naar voetnoot5 profitemur? Absit a me, ut in tam pio proposito odia curem. Quis unquam id metuens adulta vitia sanavit? Sunt in ecclesia illa, quae Romana dicitur, qui labuntur, at non omnes nec ex iis generaliter receptorum dogmatum, ne eorum quidem, quae sunt in synodo Tridentina. Siquid est, de quo dubites, conferam libentissime meas rationes cum tuis aut aliorum. Sed a protestantibus hac quoque in parte modum excedi certus sum, nam dum accusare pontificios volunt, accusant omnem ecclesiam Graecam, Latinam, Syriacam, Arabicam, Aegyptiacam tot saeculorum atque ita per imprudentiam instruunt armantque ultro adversarios suos. Ne igitur confundamus quae distinxit antiquitas, ne revellamus veteres terminos. De Zenonis effigieGa naar voetnoot6 putaram eventurum, quod evenit. Editum aliquid tale olim a SlatioGa naar voetnoot7, sed partim cum erroribus in historia, partim cum nimia verborum asperitate. Et quaedam hic accessere minime spernenda. Si edi posset Hamburgi aut Lubecae vellem; si non, ad nos redeat. De Notis ad LucanumGa naar voetnoot8 et Poematis novisGa naar voetnoot9 facies quod poteris. De TacitoGa naar voetnoot10 fac monear; paratae sunt et istae notae. Da veniam, quod toties tibi molestus sum. Sed in hoc me solor, quod dum me juvas, et publico prodes. Vale, frater optime. 24 Martii 1640.
Saluta quaeso parentes, uxorem tuam, liberos, et amicos. Spero futurum, ut exempla quaedam habeam trium scriptorum ἀνωνύμων suo ordine. Imagines lutherani habent et multa loca Angliae. Non esse idololatricum velle juvari apostolorum et martyrum precibus et episcopus MontacutiusGa naar voetnoot11 et alii dixere. Paranda sunt omnia ad placidum colloquium quod, non sine fructu, futurum spero, ubi haec bella deflagraverint. Nam in pontificis potestate limitibus includenda Hispani et Galli consentirent. Caveamus nos, ne pontifici plures demus socios quam oportet. Vide si placet quae in Anglia scripsit ex consensu saeculorum et gentium M. Antonius | |
de DominisGa naar voetnoot12 tum super honore moderato sanctorum tum super usu imaginum. Ego quidem illas ecclesias tutius facere puto, quae imaginibus carent, et hominum cor laudo, qui sine ambitu preces sanctas ad Deum aut Christum mittunt neque tamen alios, qui angelorum aut sanctorum ope sperant se posse adjuvari, condemnant aut irrident. Sed cogita, an foedissimo crimine damnari a me debuerit Graeca ecclesia, cujus communionem lutherani et reformati non semel expectaverunt. Ajunt Genevenses omnia morte punienda, quae lex Mosis morte punit. Ea autem morte punit omnes idololatras. Genevenses iidem pontificiis omnes pro talibus habent. Hinc vide quid sequatur, si vires adsint. Pagella, quam misi erratorum in libris de Veritate Religionis ChristianaeGa naar voetnoot13 excisa pagella, quae minus exacta est in libris, aut glutine jungi aut etiam cum modica plicatura affigi in locum illum poterit. Spero enim libri jam ad te venerint, quos distribuas rogo. Liber is multum hic emitur, pretium est sesquiflorenus incompacti. Fuit apud me BignonusGa naar voetnoot14, advocatus regius. Adfirmat, ut certissimum testamenta ὁλόγραφαGa naar voetnoot15 pleraque apud institutum relinqui. Habere autem όλόγραφα etiam sic reperta hoc praecipuum prae caeteris testamentis, quod de suggestione - ea exceptio Galliae propria est - accusari non possunt. |
|