Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4931. 1640 november 17. Aan Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Nos nostrique hic recte valent. Didericus maluissem in Suedica militia honestum locum reperire potuisset, ut meis quoque meritis commendaretur. Nunc opto ipsi bene cedat, quod elegitGa naar voetnoot2. Ego materque ei in rebus justis defuturi non sumus: De Petro quid semper optaverim, scis tu, scit ipseGa naar voetnoot3. Quid magni sperem de eo, quem ista aetate laboris piget. Ego quam difficile sit hoc tempore et conscientiae suae satisfacere et partem aliquam qualiscunque publicae rei administrare, facile intelligo. Vos tanto melius, quanto estis propiores. Si Amstelodami operam adsessoriam navare posset Indicanae Societati ac simul in foro ingenium ac diligentiam ostendere, non dubitem, quin id ei utile non minus futurum sit quam gloriosum. Eadem via eum duceret ad honestas affini- | |
tates, per quas posteri aliquando ipsius partem habere possent in regimine florentissimae civitatis. Sed si ista doceri non potest, faciat quod ex usu suo existimat. De principeGa naar voetnoot4 puto me non vanum esse ariolum. Et factiones quam grave sint malum inexpertis, expertus novi. In responso ad MaraisiumGa naar voetnoot5 aspersi quaedam contra FrontonemGa naar voetnoot6, de quo siquid cognoveris certius, quaeso significa. AnnotatorumGa naar voetnoot7 folia post M. nulla accepi. Sed ad Treselium scripsiGa naar voetnoot8, simul atque acceperit, ad me mittat quam celerrime. Gaudeo Annotatorum opus consummationem sperare fine anni hujus. Nam illa De iure belli ac pacisGa naar voetnoot9 pridem mordent carceres. Sequentur deinde nostra ad Vetus TestamentumGa naar voetnoot10 aut ibi aut, si ita mavult, hic ipsius impendio ac lucro edenda. Vale, frater optime, cum matre, uxore, liberis, amicis. Tibi obligatissimus frater
| |
Lutetiae, 17 Novembris 1640. |
|