Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4932. 1640 november 17. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Quae apud regem egerim, quae mihi rex dixerit, quid iis de rebus judicem, Sublimitas tua ex literis meis ad reginam dominam nostram clementissimamGa naar voetnoot2 cognoscet. Ego nihil hic diligentiae omittam, ut quamplurimum hinc militis in Germaniam eat. De Catalanicis rebus etiam heri locutus sum cum gnaris rerum. Video metui hic, ne Hispanus ille cardinalisGa naar voetnoot3 a rege Hispaniae ad Catalanos missus omnia concedat, ut motus isti, Galliae sane perutiles, sedentur. Romae dissidia cum Gallis recrudescunt mutuis caedibus. Spero si novatur nostrum cum Gallia foedusGa naar voetnoot4, curatum quoque iri, ut dignitatis regni Suedici habeatur ea, quae aliorum regnorum ratio. Miris enim artibus aliquid semper delibant. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae optima consilia adspiret iisdemque det optimos successus. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 7/17 Novembris 1640. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |