Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4930. 1640 november 17. Aan Christina van ZwedenGa naar voetnoot1.Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Heri condicta ad salutandum regem reginamque die prius ad reginam deductus sum. Causa obtendebatur languor aliquis regis, at vera erat, quod cardinalem apud se rex exspectabat eique colloqui vellet, priusquam me audiret. Reginae gratulatus sum de altero partu, cui nunc nomen ducis AndegavensisGa naar voetnoot2. Grata fuit ei mea oratio et mentio speratae pacis multumque erga augustam Majestatem tuam affectus benevoli et ostendit et significari voluit. Regem serius vidi: ei literas augustae Majestatis tuae 10 Septembris datasGa naar voetnoot3 tradidi et quae eodem tempore mandata acceperam explicavi addidique gratulationibus ob victoriasGa naar voetnoot4, etiam illam de nata prole. Praecipue autem institi, ut ostenderem causam belli regi GustavoGa naar voetnoot5 immortalis memoriae Majestatique tuae fuisse animum restituendi Germaniam in meliorem statum, quod sine pace fieri nequiret, neque pax obtineri nisi armis felicibus. Nunc autem premi nostros ut et anno priore ingenti copiarum hostilium concursu, unde facile accipi possit | |
damnum irreparabile. Quare rogabam, ut rex majoribus quam hucusque copiis bellum in Germania gerere velit. Id vero facturum se rex promisit. Simul dixit mihi quae nuper comes ChavigniacusGa naar voetnoot6: tempus federis exiturum brevi, velle se id produci iisdem legibus, si id Majestati tuae videreturGa naar voetnoot7. Si non ejus quoque rei se quamprimum certum esse cupere, ut pro eo res suas ordinet. Saepius autem repetebat se pecuniae plus quam dedisset dare non posse, quanquam ego ostenderem nusquam melius poni posse pecuniam: grave nobis bellum duobus his annis, regi prosperum promoto in Belgas limite et bene collocatis Italiae rebus. Caeterum quae ego antehac scripseram de spe obtinendae pecuniae majoris, ea habebam a viris fidis rerum istarum peritis et D. BulionioGa naar voetnoot8 perfamiliaribus. Ex cujus D. Bulionii aerarium regentis affineGa naar voetnoot9 etiam heri intellexi regem anno adventante in reditu habiturum CXL milliones, quorum pars altera debitis solvendis inservit, pars altera in usu erit. Etiam quae de causis scripsi, cur ita nunc urgeantur et nostri et Batavi ad innovandum fedus, verissima censeo. Nam quae in Italia aguntur diu occultari non poterunt. Ego nunc apud regis ministros instabo, ut copiae sint quam fieri potest maximae, quae in Germaniam mittentur, et ut id quamprimum fiat. Dux ipse LongavillanusGa naar voetnoot10 hic exspectatur. Interim Gallicis in Germania armis praeerit comes GuebrianusGa naar voetnoot11. Deus Majestati augustae tuae, serenissima ac potentissima regina, det prosperos seu bello seu pace successus. Augustae Majestatis tuae subditus
| |
Lutetiae, 7/17 Novembris 1640. | |
Adres: Christinae, reginae Sueciae, Gothorum, Vandalorum etc. |
|