Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4929. 1640 november 17. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Accepi literas Excellentiae vestrae datas 6 NovembrisGa naar voetnoot2 et simul illas, quae cognatumGa naar voetnoot3 commendant. Is ipse et quotquot mihi unquam ab Excellentia vestra commendabuntur, invenient me paratissimum ad omnia officia, quae a me proficisci possunt. De Italicis rebus nihildum certi perspicimus. Sed videntur res ibi ad pacem se vertere. Papae tamen et legato Gallico, qui Romae estGa naar voetnoot4, adeo nondum bene convenit, ut mutuaeGa naar voetnoot5 exerceantur caedes. Is qui Neapolitanum regnum rexitGa naar voetnoot6 et nunc praeerit exercitui Hispanico ad Rheni superiora, pro sex millibus, quae sperabat, aegre tria reperiet. Pars enim caesa est, pars diffluxit egestate stipendiorum. Etiam Rhaetis pensiones suae promissae ab Hispano, non persolvuntur. Id plebs aegre fert. Primores dum privata sectantur commoda, publica incommoda dissimulant. De Catalanis varia est judicatio. Multum quidem provecta sunt inter Catalanos Hispanosque alios odia. Sed metuitur, ne Hispanus ille cardinalisGa naar voetnoot7 a rege Hispaniae ad eos missus dissimulando, concedendo, pollicendo ad obsequium eos reducat aut eos discordes atque inter se suspectos faciat. De Britannicis rebus quid augurandum sit, ex parlamento Anglico discemus. Ego regem heri conveni et peractis multis gratulationibus oravi, ut vi majore arma in Germaniam vertat, ne a nostris, in quos tantae hostium concursant copiae, damnum aliquod accipiatur insanabile. Rex id se agere dicit. Urget autem, ut certus fiat, quid futurum sit de federeGa naar voetnoot8. Tempus esse, ut id norit atque ex eo consilia capiat. | |
Non caret ratione sollicitudo Excellentiae vestrae, ne Lunaeburgicus et HassicaGa naar voetnoot9 a nobis abstrahantur. Consilium electoris PalatiniGa naar voetnoot10 improbare non possum eundi ad Daniae regem praetentato tamen ejus regis animo, ne iter sine fructu susceptum dedecoris aliquid adferat. Dixi idem D. PaullioGa naar voetnoot11, qui de ea re egit mecum. Is heri etiam cum rege ac ministris regiis ea de re locutus est. Arbitror ipsis non displiciturum quod sibi proposuit elector. Dicitur ArnimiusGa naar voetnoot12 in Prussia considere. Suedi nostri satis habent negotiorum. Bellum illis apertum est cum domo Austriaca potentissima, cum SaxoneGa naar voetnoot13, cum BrandenburgicoGa naar voetnoot14 aliisque illarum partium; cum rege Poloniae perpetua belli causa; cum Dano simultas facile in bellum eruptura. Reginae viduaeGa naar voetnoot15 abitus et quae vix unquam absunt ab interregnis, potentium familiarum inter se aemulatus, tum vero alii pacis, alii belli cupidiores, ut malum grande regno non minentur, multum tamen addunt ad curas. D. ThuilleriusGa naar voetnoot16 auctoritatem in hac aula habet. Is apud Venetos cum esset, nihil Batavis in iis, quos poscunt honoribus, gratificari voluit. Deus Excellentiae vestrae semper faveat. Excellentiae vestrae perpetua observantia
| |
Lutetiae, XVII Novembris MDCXL. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|