Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4917. 1640 november 10. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Vidi quidem pacta de urbe Taurinorum, quae per Italiam vulgata suntGa naar voetnoot2. Sed caetera, quae acta sunt inter viduamGa naar voetnoot3 et principem ThomamGa naar voetnoot4, valde celantur neque vero credibile est principem Thomam, qui carissima pignora apud Hispanos habetGa naar voetnoot5, quicquam facturum citra eorum voluntatem. Mazarinus adhuc haeret in illis partibus et laborat strenue. Et hoc quidem ad Italiam spectat. Nam pacis communis spem nullam adhuc video. Sapiunt Suedi, si in foedereGa naar voetnoot6 cum Gallis hoc vel praecipue comprehendi volunt, ut in BavariGa naar voetnoot7 terras arma inferantur. Ea enim res arcanis consiliis impedita plurimum obstitit et olim ducis BernhardiGa naar voetnoot8 et nunc BanneriiGa naar voetnoot9 conatibus. Cautiones tuti itineris ab imperatore datas videre cupiam. Elector PalatinusGa naar voetnoot10 autem non male fecerit, si priusquam se itineri det regis Daniae animum nonnihil praesentiat. Rex Daniae in nothi morteGa naar voetnoot11 plus habet, quod doleat, quam quod queratur, quando illum Hispano militasse satis constat. Restat, ut, quam diligens terra fuit IselsteiniusGa naar voetnoot12, tam mari sit TrumpiusGa naar voetnoot13 ad consectandas reliquias. PiccolominaeiGa naar voetnoot14 copiarum pars maxima hic creditur hybernatura per Franconiam. Interim LunaeburgicusGa naar voetnoot15 gravem habet hospitem, Bannerii exercitum. Verum sacra ista aliter non constant. Ut Calcaria penes Hassos maneat, Batavi nihil non facere debent, quaedam etiam incommoda pati. Exigit id ipsorum quoque utilitas. Quare spero aures ad Coloniensia cantica occlusas fore. | |
De rebus Britannicis vidi et ego scriptum quoddam hic factumGa naar voetnoot16; id vero idem esse arbitror cum eo, cujus meminit Excellentia vestra. Saluberrimum est illud concilii NicaeniGa naar voetnoot17 etiam in politicis rebus: τὰ ἤϑη ἀρχαῖα ϰρατείτωGa naar voetnoot18, cui affine Graecorum illud μὴ πηδᾷν ὑπὲρ τὰ ἐσϰαμμέναGa naar voetnoot19. Magnae auctoritatis principem in RadzivilioGa naar voetnoot20 amisere Poloniae protestantes. Vereor, ne et ob hoc minoris fiant ab iis, qui numero praepollent. De iis, quae BataviGa naar voetnoot21 in Suedia egere, plus esse in rumore quam in re et ego credo. Sed est suus etiam rumori usus. Controversia autem Dani cum Batavis de piscatu non facile sedabitur. Princeps Thomas Eporediae est. Ibidem sunt aguntque cum eo Mazarinus et legatus regis Hispaniae Genuae vivere solitusGa naar voetnoot22. Quiescunt arma. Geneva sibi timet interdicto cum Gallia commercio. LeganesiusGa naar voetnoot23 praesidia ubique auget. Neapoli convocati sunt ordines ad pecunias quaerendas. Dicitur imperator efficere velle, ut quiescatur ab augendis Constantiae munitionibus, si inde Hohentwila a bello abstineat. Minor RosaGa naar voetnoot24 sexcentos ferme hostium in concursibus duobus delevisse fertur, major autem RosaGa naar voetnoot25 Friburgum eripuit obsidioni hostium. Episcopus Basileensis plene in sua jura ac bona a Galliae regeGa naar voetnoot26 restitutus est. Catalani suorum aliquem ad regem Hispaniae misere, qua de re Galli metuentes, ne res ea paciscendo finiatur, trepidius agunt minusque se implicant eorum negotiis, quanquam missus a Gallis nobilis PlessiacusGa naar voetnoot27 nomine auditus fuit a magistratibus Barcinonensibus et scripta a Catalanis edita sunt peracerba in milites, qui ibi fuere, in gentem Castellanam et praecipue in OlivaremGa naar voetnoot28. Rex Galliae sperat anno venturo habiturum se in armis CXXX peditum, XXX equitum millia. Vetitum est edi scriptum, quod exactionibus novis opponit Galliae clerusGa naar voetnoot29. Rex Hispaniae cardinalem OvendumGa naar voetnoot30 Hispanum misit ad Catalanos. Edimburgum haud dubie est in potestate Scotorum. | |
Deus cuncta vertat in bonum orbis christiani et Excellentiae vestrae adsit propitius. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae
| |
Lutetiae, 10 Novembris 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. |
|