Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4920. 1640 november 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Differtur adhuc meus ad regem aditus, sive quod rex quotidie venatu se exerceat, sive | |
quod is aegre ferat tam diu differri negotium foederisGa naar voetnoot2. Properant enim Galli vehementer, ut id peragatur, priusquam innotescat id, quod actum est aut agitur in Italia. Dicunt quidem nobis non cum Hispano agi, sed cum duobus principibus SabaudisGa naar voetnoot3. Verum quid credat Thomam principem, qui carissima pignora, uxorem et liberosGa naar voetnoot4 apud Hispanum habet, magna annua ab Hispano accipit, alios honores ab eo sperat, quicquam acturum sine Hispani consensu. Et est nunc is princeps Eporediae. In eodem oppido est Mazarinus pro Galliae rege et CitrosellusGa naar voetnoot5, legatus Hispanus, qui Genuae ceteroqui vivere solet. Praeterea quiescunt arma. De Catalanis varie disseritur. Fuit Barcinone auditus Plessiacus GallusGa naar voetnoot6, satis honorifice. Sed verum est Catalanos misisse ad regem Hispaniae suas preces, quae res in causa est, cur Galli nunc minus se ingerant eorum negotiis. Multi regem Hispaniae omnia potius concessurum putant, quam bellum ibi habere cogatur multum obstiturum rebus externis; quanquam sane quae pro armorum suorum necessitate vulgarunt Catalani, peracerba esse dicuntur, in militem, qui apud ipsos vixit, in Castellanos et in OlivaremGa naar voetnoot7 et de violatis avitis legibus querelae graves. Apud Batavos non minus quam apud Suedos calide instant Galli ut foedus innoveturGa naar voetnoot8. Eadem festinatio eandem, quam dixi, causam habet. Princeps Arausionensis quendam suorum in Angliam misitGa naar voetnoot9 tentatum, an filium ipsius rex Angliae sibi generum velit adsciscere, quanquam per hunc annum totum sermones in Gallia fuere de danda ejusdem principis filio in conjugium fratris hic regii filiaGa naar voetnoot10. Genevenses in magno metu sunt ob interdicta sibi Galliae commercia. Accedit timor, ne Gallicus ab Italia miles ibi quaerat hiberna et rumor sparsus illis in locis cardinalem Riceliacum a papa accepisse episcopatum Genevensem, cui episcopatui antiquitus annexum fuit jus imperii in urbem. Episcopus BasileensisGa naar voetnoot11 plane a rege Galliae in jura sua restitutus est. Civitates Germanicae ad superna Rheni Mulhausiae de commodis suis consultant Minor RosaGa naar voetnoot12 bis hostem cecidit ad Hohentvilam et Staufam. Clades ferme sexcentorum fuisse dicitur. Major autem RosaGa naar voetnoot13 Fridburgum exemisse obsidioni scribitur. Fama etiam est imperatorem prostantibus, qui Coloniam velint mittere, dedisse diplomata tuti itineris, qualia vellent. BavarumGa naar voetnoot14 autem paratum se dicere ad transigendum cum Palatinis. De Britannicis rebus nihil judicari potest, antequam parlamentum in Anglia finem habeat. Deus, Excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet. Sublimitatis tuae cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10 Novembris anni 1640. | |
Audimus magnam esse famem in Navarra Hispanica et Guipuscoa; cardinalem quendam HispanumGa naar voetnoot15 rege Hispaniae missum ad pacandos Catalanos; in Scotia Edimburgum Scotis deditum. Rex Galliae anno sequente habiturum se praedicat CXXX millia peditum, triginta millia equitum. Clerus Galliae scriptum fecit contra ea, quae rex exigitGa naar voetnoot16. Id scriptum edi est vetitum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, sacrae reg. Maj. regnorumque Sueciae senatori et cancellario. |
|