Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4801. 1640 augustus 25. Aan J. CorvinusGa naar voetnoot1.Vir clarissime, Cum cogito, quam multa scripta utilia interierint, tum vero, quanta saepe sit haere- | |
dum negligentia, cogor dare operam, ut nostra omnia, unde fructum aliquem ad lectores perventurum putem, exeant in lucem cum spe diuturnitatis. Incipiam ab Annotatis ad EvangeliaGa naar voetnoot2, quae praelo jam subjiciunt BlaviiGa naar voetnoot3. Specimina corrigendi curam sumpsit CorcelliusGa naar voetnoot4 neque de diligentia ejus dubito. Sed cum multa ejus oculos possint praeterfugere, neminem autem noverim, qui et rem ipsam et ea, quae ad typographiam pertinent, melius te intelligat, dicurro ad te, amicum veterem, tuamque opem in mendorum racematione imploro. Praeterea vero cum operum exigua et ab aliis segregata facillime intereant, omnino cupio, ut quae sine nomine nostro prodierunt: de Anti-Christo, de Fide et operibus et ad DecalogumGa naar voetnoot5 his Annotatis mantissae loco accedant cum propria praefatiuncula, quam mitto. Si quid vicissim voles imponere, laeti exequemur. Tuae Claritudinis studiosissimus
| |
Scripsi Lutetiae, XXV Augusti MDCXL.
In tribus illis accessionibus velim menda corrigi omnia quam diligentissime et addi pauca, quorum frater meusGa naar voetnoot6 indiculum habet. |
|