Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 11
(1981)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4800. 1640 augustus 25. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Miror, quid literis meis, quas Excellentia vestra accepisse se negat, morae intervenerit. Ego cessator non fui. Spero jam alicunde emerserint, quando ad amicos aliae bene curatae sunt. Elector palatinusGa naar voetnoot2 jam hinc abit ad regemGa naar voetnoot3 salutandum. Inde Diepam se transferet et mari Batavos reviset. Manente bello Scotico vix est, ut rex Britanniae vires ei det, quibus res indiget. Verba autem apud imperatorem et principes Germanos vereor, ut satis habeant ponderis. Deum oro, ut afflictae domui per vias ipsi cognitas, nobis adhuc obscuras consulat. Sunt hic literae, quae significant BavarumGa naar voetnoot4 iturum esse ad conventum. BannerioGa naar voetnoot5 plusculum esse commeatus et socios fidos manere gaudeo. Haud dubie poterunt Suedi aut pacem cum imperatore aut foedus cum Gallo facere magnificis sibi conditionibus. De intrata a Gallis Atrebatum urbe cum optima civium voluntate jam cuncta cognoverit Excellentia vestra. Manent adhuc non longe inde adversi inter se exercitus castel- | |
lumque faciunt, Galli inter eam urbem et Dorlacum, Hispani inter eandem urbem et Duacum. De Taurinorum autem urbe varia sunt judicia. Sperant ibi Galli penuriam pabuli, farinae, pulveris bellici. Sed ea non tanta apparet, quantam vellent, et opera tarde procedunt. 24 Iulii et secunda Augusti eques, qui in urbe est, per castra Gallica transitum sibi quaesivit, sed frustra. Nocte ante secundam Augusti ac ipsa ea die LeganesiusGa naar voetnoot6 pontem Pado imponere, princeps ThomasGa naar voetnoot7 autem castrorum Gallicorum partem oppugnare conati, sed repressi sunt. Galli machinarum jactibus dejiciunt molas, quibus ad farinam faciendam utuntur oppidani. Supplementa venere magna Leganesio a Neapoli et Mediolano, minora HarcurtioGa naar voetnoot8 ex Delphinatu. Annus in autumnum vergens nihil magni de principis Arausionensis conatibus, si quid tamen novi suscipiet, sperare me sinitGa naar voetnoot9. Nemini datur semper esse felici. Et adversam terris fortunam egregie solantur advectae mari divitiaeGa naar voetnoot10. De Polonico legato Constantinopolim retractoGa naar voetnoot11 et hic famam accepimus et de Tartarorum irruptione in Poloniam. Persas puto omnia facturos, ne bellandum habeant hoc tempore. Frisii in praefectura suaGa naar voetnoot12 conferenda satis festini fuere. Translavicani diutius cunctaturi videntur. Dicuntur caesariani oppugnare Bingam, arcem Baccharachi, Hohentwilam; PiccolominaeusGa naar voetnoot13 auctus pecunia multa et quatuor millibus sub GranaGa naar voetnoot14. Quantum ex sermonibus principis electoris non minus quam ex literis ExcellentiaeGa naar voetnoot15 vestrae intelligo, non est quod multum is princeps a Dano speret. Singuli suum agunt. Deus det christianis bonam pacem Excellentiaeque vestrae prospera omnia. Excellentiae vestrae perpetuo observantiae cultu devinctissimus
| |
Lutetiae, 25 Augusti 1640. | |
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: R. Hagae 1 Sept. st. n. 1640. |
|