Oeuvres complètes. Tome VI. Correspondance 1666-1669
(1895)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1659.
| |
[pagina 252]
| |
rectà in Galliam trajecturusGa naar voetnoot2), a me petierit, ut siquas haberem literas Parisios amandandas ipso latore uterer: Ansam hanc arripui te compellandi: ne feliciter inita pridem amicitia, (quod fore nollem) longa desuetudine exolescat. Aderat hic jam ante tres annosGa naar voetnoot3), celeberrimus Pater tuus; qui me diligenter exquisivit, humanissime invisit, et eleganti ornavit EpigrammateGa naar voetnoot4); quod amicitiae tuae debeo. (Quem gaudebam adhuc in vivis conspicere et in eâ aetate vegetum valere.). Et jam nuperrime, ab eodem per literas commendatus, consobrinus tuus Dominus Mauritius GuilielmiusGa naar voetnoot5), quâ potui humanitate exceptus est; et quae secum | |
[pagina 253]
| |
attulit Parentis tui Opera, Bibliothecae Bodleyanae dicata, eidem ingessimus, ornamento futura. Jndicavit ille (non potui utique de Hugenio nostro non inquirere), Te Parisijs adhuc manere; credo, et mansurum. Quod quidem, nisi quod tuis rationibus sic convenire existimem, secus mallem. Maluissem utique ut vel apud Belgas tuos, vel (si ad Exteros transire libuisset) aequis eruditionibus nobiscum sedes posuisses; Societatis nostrae Regiae, cujus Tu egregium membrum es, auxilio futurus porro, et ornamento. Vt autem de communibus studijs nonnihil addam: Vidi ego nuper tuam in Jacobi Gregorij Quadraturas AnimadversionemGa naar voetnoot6), in le Journal de Sçavans insertam: et quid ille respondeatGa naar voetnoot7), insertum Transactionibus Philosophicis nostratium. Et quidem mallem quod Hugenij nomen abfuisset. Nam (praeterquam quod ad Propositionem 10. Exemplum fuerat non appositum; et ad propositionem 7 fractio mae-mbe/ad-bd non fuerat ad minimos terminos reducta; quae leviora sunt, et summam rei non attingunt;) non video quid haereat. Nam, quantum ego judico, Propositio 11a quam tu oppugnas est legitimè demonstrata: nempe, quod series convergens, ibidem exposita, non sit (eo sensu quo ille haec intellecta vult) Analyticè composita. Quaeque tu ex propositione 7. huc pertrahis, rem non conficiunt; quippe quae, particulari casui accommodata, non erant praeter Authoris mentem alio pertrahenda; nec hic quadrant. Quodque alij jam antehac (atque Tu inter eos) varias per numeros approximandi methodos ad circuli quadraturam commenti fuerint; non impedit quin et grata sit haec sua, subtilis sanè et nova; praesertim cum ita comparata sit, ut Ellipsim etiam et Hyperbolam ex aequo respiciat atque Circulum; et quidem bellè. Dimensionem Hyperbolae cum Logarithmorum doctrina connexam esse (quod varij varijs modis ostenderunt,) agnosco rem esse non planè novam: non modò quod Tu forsan hisce non absimilia inveneris, (quod ille, credo, juxta atque ego nesciverat,) sed quod, post editum Gregorij de Sancto Vincentio Opus GeometricumGa naar voetnoot8) pro passim cognitâ habeam. (Vide, si placet, nostrum Commercium EpistolicumGa naar voetnoot9), Epistolas 37.39.40.). Sed nec ille, credo, ut rem plane novam proponit (ut sit eo nomine culpandus,) sed rem aliàs notam exponit suo modo. Haec autem non ideo dicta putes, velim, quasi tibi derogatum eam, ipsi faveam: (est utique ille mihi, pariter atque tibi, credo, ignotus: quem non memini me vidisse unquam, vel allocutum esse, nec | |
[pagina 254]
| |
quicquam cum eo habuisse negotij; tantum abest ut ipsi debeam, prac te, antiquâ jam amicitiâ cognito, faventior esse:) sed, ut apud amicum, liberè quae sentio eloquor. Jdque eò potissimum facio, (quippe res ipsa tenuis est momenti,) quoniam jam aliquoties expertus scio, quam ex levibus initijs ad altercationes et aemulationes facilè transitur; quod nollem hic factum; vel si fieri sit necesse, nollem Hugenij nomen in partes trahi. Aliud quod monendum duxi, hoc est. Regulam quam de Spatio Hyperbolico Logarithmorum ope mensurando Tu tradis; eandem esse quam inter alia, BaroviusGa naar voetnoot10) noster jamdudum tradideratGa naar voetnoot11). Cujus cum ego Apographum apud me habeam, non gravabor hic (mutato tantum Jdiomate ex Anglico in Latinum) verbatim transcribere. ‘Hyperbolae Asymptotis ZH, ZK, in angulum rectum coeuntibus; sint ZA, ZB, ZC, ZD, &c. continuè proportionales; puta, in ratione α ad β. Ductisque rectis DM, EN, FP, &c., ipsi ZK parallelis; Rectangulisque EM, Eμ, et FN, Fν, &c., completis: Erunt tum omnia Rectangula circumscripta EM, FN, GP, &c. invicem aequalia; tum omnia inscripta Eμ, Fν, Gπ, &c. Jdeoque EM toties sumptum quot sunt (DE, EF, &c.,) partes in DH, superabit spatium Hyperbolicum DHSM: Et Eμ toties sumptum, ab eodem deficiet. Est autem partium illarum in DH numerus, aequalis numero partium in ZH demptis partibus in ZD; (hoc est, Logarithmus ipsius ZH, dempto Logarithmo ipsius ZD; quam differentiam appello L). Et quoniam DE=ZE-ZD=β/α ZD-ZD=β-α/α ZD: Erit ▭ EM=β-α/α ZD × DM; Adeoque L×β-α/α ZD × DM majus erit spatio | |
[pagina 255]
| |
DHSM. Similiter, EN=α/β DM: Ideoque DE × EN = β-α/α ZD × α/β DM=β-α/βZD×DM: Adeoque L × β-α/β ZD × DM minus erit spatio DHSM.’ Haec ille. Quam eandem esse cum tuâ Regulâ, non est quod moneam. Quippe si intelligantur Rectangula DM vel Dμ tam exigua, ut inscripti a circumscripto differentia, et utriusvis ab interjecto spatio hyperbolico, meritò possit negligi: Dicit ille, si L (differentia Logarithmorum rectarum ZD et ZH, vel his proportionalium HS, DM) multiplicetur in EM (rectangulum illud; seu spatium, exiguum,) habebitur ipsum DHSM spatium: Tu verò, si Logarithmus ipsius L, addatur Logarithmo ipsius EM, habebitur spatij DHSM Logarithmus. Quod tantundem valet. Sed de his hactenus. Me autem quod spectat; miror ego quid Gallis vestris in mentem venerit, quod in me, omni datâ occasione, (vel non datâ,) involant. Quid ego certum in illos peccaverim, nescio: nisi fortè quòd Problemata ab ipsis propositaGa naar voetnoot12), solverimGa naar voetnoot13) aliquocies. Quam malè habitus ab ipsis olim fuerim, tu partim nosti; nec repeto. Quod fecit, ut tanquam religiosè abstinuerim, ne cum illis quicquam negotî haberem (quanquam aliquoties lacessitus) quibus cum non erat nisi convicijs agendum. Quippe id genus arma mihi non placent. Post id temporis, Sorberius (quamquam quod a me benignè exceptus fuerit non diffitetur) non potest suum in Angliam JtinerariumGa naar voetnoot14) (et quidem satis oscitanter) perscribere, nisi et me perstringat. Cumque nihil habuerit quod vitio verteret, saltem id sibi ridendum proposuit (et quidem satis ridiculè) quod fuerim pro nostrorum more pileatus; quodque Academicus fuerim, non Aulicus. Sed contemnenda isthaec. Nuper mihi allatus est LeotaudiGa naar voetnoot15) Liber, quam CyclomatheiamGa naar voetnoot16) vocat, | |
[pagina 256]
| |
(sed aliquamdiu extra scriptus) qui dum AynscomiumGa naar voetnoot17) suum sibi refutandum posuerit; quo volumen compleret, meum de Angulo Contactus TractatumGa naar voetnoot18) prolixè satis, sed et satis jejunè et parum mathematicè refutandum aggreditur. Sed, quam feliciter, non alium optarem quam te judicem. Cui privatis ad eum literis nuper respondi: nescio an publicum responsum mereatur. Tandem, DulaurensiusGa naar voetnoot19), dum speciminaGa naar voetnoot20) sua ostentare satagit; quò pompam ornaret, subjungit Appendicem; ubi me Authorem fingit Problematis cujusdam leviusculi, omnibus Europae Mathematicis propositi; ut, eo soluto, de me triumphum ageret. Cumque hoc mihi injuriae fuisse conquestus sumGa naar voetnoot21); furibundus ille novum in me cadit dicteriumGa naar voetnoot22), convicijs plenum: nec me quiescere patietur nisi velim libri sui scribere Refutationem. Quem quidem ego ne refutatione dignum censeoGa naar voetnoot23). Qualis ille apud suos haberi possit, nescio: At certe, vel ego admodum fallor, vel non is est a quo in Mathematicis eximia sperare debeamus. Ego hujusmodi altercationibus non delector; ut qui bonas horas meliùs collocari posse judico. Si tamen necesse facient ut in mei defensionem, toties lacessitus, respondere debeam; non debent aegrè ferre si iuvenem modo dignum adhibuero. Non tamen alios se laesum iri existiment, qui de me meisque rectius aestimant: non enim ex paucorum petulantia de omnibus judico. Tu verò (Vir Optime) si me audis, fac (quantum poteris) ut altercationum semina quam fieri potest caveantur: saltem nequid inter nostram vestramque Societatem Regiam aemulationis malae suboria- | |
[pagina 257]
| |
tur, sed ut amicè potius utroque junctis operis veram promoveat Phylosophiam, nec altera alteri derogatum eat, vel jactandi captet occasiones. Denique Tu Vale feliciter et amare pergas,
Tui amantissimum et observantissimum
Joh: Wallis.
Clarissimo Eruditissimoque Viro, D. Christiano Hugenio de Zulichem, Parisijs. |
|