Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 175.
| |
[pagina 267]
| |
litteris tuis memoriam admixtam cernere, Domini Aloysij Kinnerj, cum quo non est infrequens mihi litterarum commercium; exspectauj a mense, exemplar libellj sui, quae mora causa fuit, tam serae scriptionis meae, tardiorisue responsi ad tuas. Eius viri Genius, Jngenium, Jndolesque per litteras mihi jnnotuit, quibus sua communicauit: aliunde nihilominus a discipulo quondam meoGa naar voetnoot2), qui Mathematicas disciplinas Olomucij, in Morauia, ac Pragae docuit, de meliore nota commendatus fuerat. Silesius est, nobili ortus familia, vt eius lucubrationes docebvnt. credo eum Ecclesiasticam sortem meditari; Theologicis enim studijs dat operam. Quod Mezolabium vniuersale meditet, intellexerit jdem, a discipulo meo Patre Theodoro Moreto, cuj in delicijs est. Aduerto cogitationes tuas eo subinde, quoque ferrj: animos laudo; vtinam et addere augereque possem. Eadem mihi Sparta excolitur, longe tamen diuerso, ab ijs tenore, quos materiam jllam tractasse reperj. Problema Deliacum, censeo expedirj non posse, nisi Vniuersalis Mezolabij adminiculo. Conica Patris Claudij RichardjGa naar voetnoot3) necdum prodiere, sudant nihilominus sub praelo; scilicet primi quatuor libri. Virum ex Hispania Deo fauente post trimestre exspecto; qui de materia residuorum Apollonij librorum, quae Hinc jnde collegit, publici juris faciet, per eundem Typographum. Sed quo fine Clarissimus Golius, Vester, Apollonianos Manes, tam arcta premit arcula, quasi auiculam pixide inclusam conseruans? quis Jllo aptior censerj potest, qui Apollonij Scripta posteritatj tradat? vtinam aliquid momentj authoritas mea apud Clarissimum jllum virum jnuenire posset. Verum tibi non desunt, quorum authoritatis pondus, atque momentum, apud eundem jmperij locum habere queant. Telescopiorum tractationem tuam, libenter si mihi tantisper vita superstes fuerit perlegam, cum in lucem prodierit; | |
[pagina 268]
| |
modo in principijs a placitis Descartianis discrepare aduertam; quae mihi non parum displicent, jmo jmprobantur. Jn omnibus raro quisque, aeque felicj successu fruitur. Vale Vir Clarissime, quem ita [?] annare opto, vt aeternum perennare valeas.
Gandauj 15. Januarij 1654. |
|