Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5436. 1641 oktober 26. Aan L. Camerarius.Ga naar voetnoot1Illustris domine, Intelligere malim transiisse mare quam transiturum Torstensonium,Ga naar voetnoot2 sed speremus iam transiisse; etiam sic satis sero tum pro Lunaeburgicis tum pro Hassicis rebus. Audimus autem omnes Lunaeburgicos principesGa naar voetnoot3 exemplo ducis Augusti pacis vias cum imperatore tentare. HassicaGa naar voetnoot4 quoque solis verbis in societate nostra retineri non poterit. Rex Galliae equitem peditemque colligit, quem in Germaniam mittat, diciturque dux iis futurus marescallus Vitriacus,Ga naar voetnoot5 qui nunc in carcere Bastiliae est ob male tractatum archiepiscopum Burdegalensem, cuius nunc friget gratia; LongavillanusGa naar voetnoot6 vero ire in Catalaniam, ubi Motta OdincurtiusGa naar voetnoot7 Hispanos quosdam Taragona egressos cecidit. Sunt hic a Catalania legati,Ga naar voetnoot8 qui regem illuc ire vellent, sed id res Gallicae non permittunt. Interim et miles et pecunia eo mittuntur et classis paratur, quae verno tempore illuc eat. Aiunt vero Galli Perpinianum ita fame premi, ut sibi cessurum confidant magnasque spes novorum motuum inde concipiunt, quod dux MedinisidoniusGa naar voetnoot9 in aulam Hispanicam vocatus eo non ierit. Praeterea futurum sperant, ut Portugalliae et amicorum classis Americanam intercipiat, quae omnia valde incerta sunt. Dux CarolusGa naar voetnoot10 ipse quidem Viviani est et Sarbrugae Cantecroia,Ga naar voetnoot11 sed exercitus illius iunxit se Gilloni HasioGa naar voetnoot12 nihil tamen adhuc hostile in Galliam aggressus. De cardinalis HispaniGa naar voetnoot13 bona valetudine ac morte variant rumores ac suspiciones. Melo, Beckius, LamboiusGa naar voetnoot14 contra Airam se iunxere. Rex Compendii est, exercitus eius non longe ab Ambiano videturque adhuc pro Aira tentaturus aliquid. Tractando pacis negotio dilecti sunt Mazarinus, Servianus,Ga naar voetnoot15 a secretis status regii, sed ob inimicitias cum Bulionio ab aula remotus antehac, et Davausius.Ga naar voetnoot16 Duci Carolo permisit imperator uti eius milite, qui in praesidiis est Cisrhenanis. HalleriusGa naar voetnoot17 regi se purgavit reditque Nanciacum. SampreulioGa naar voetnoot18 iudices dati sunt. Archiepiscopus Burdega- | |
lensis in reatu manet. Imperator libertatem promittit principi Roberto,Ga naar voetnoot19 ut eo facilius retineri se sinant legati Anglicus et Danicus,Ga naar voetnoot20 quasi aliquid promovissent. Video ab iis, qui res Palatinas agunt,Ga naar voetnoot21 magna institui postulata. Credo, quod eo facilius aequa obtenturos se putant, et probarem hoc consilium, si vires adessent, quas metuerent imperator et Bavarus. Sine iis magnifica verba rideri solent. Quare consilium ill. Dom. vestrae longe optimum est, ut curet electorGa naar voetnoot22 a parlamento Angliae decerni sibi auxilia militum et pecuniae, hac re constituta fedus fieri Angliae cum Suedia Galliaque. Nam id vel maxime nutantes Suedorum animos obligare poterit, ut sive bello sive pace Palatinae domus rationem habeant. Pro principe electore literas non negabit imperator, quales iam nuper datae sunt, nempe pro Carolo comite Palatino etc.Ga naar voetnoot23 Plane autem puto et ipsum et Batavos recte facturos, si suorum alium Monasterii, alium Osnabrugae habeant. Controversiae de freto Danico cum Batavis in annos quinque suspensae sunt; item Norvegicae, magno regis commodo.Ga naar voetnoot24 Sed de Albi et Visurgi et novo federe vult rex agere apud Batavos. In federe, quod rex Angliae cum Batavis expetit,Ga naar voetnoot25 volet rex eos devincire, ne cum Hispano pacem aut inducias faciant, nisi re Palatina in integrum restituta. Sed hoc an Batavis persuaderi possit, est cur dubitem. Tum vero, nisi, quaeGa naar voetnoot26 de eo federe agentur, eorum conscii fiant Galli, metuendae erunt hinc offensae non leves. Hamburgenses securi esse non poterunt, quamdiu ad eorum portas exercitum habet rex Daniae. Videtur autem is non eam urbem obsessurus, sed circumiectis castellis aditus et exitus facturus suae potestatis. In Portugallia ingens est pecuniae egestas, omnia suspicionibus turbida. Iohannes WaertiusGa naar voetnoot27 Slestadii est. Scripsit ad Bavarum pro Hornio,Ga naar voetnoot28 ea de re responsum exspectatur. Videntur autem malle caesariani, ut permutatio Argentorati fiat quam quod nos proposueramus, Basileae. Inter papam et Parmensem de pace agitur armis interim non quiescentibus. Constantinopoli retinetur adhuc Persa legatus,Ga naar voetnoot29 alius a MoscoviaGa naar voetnoot30 de pace agit desperata, ut dicitur, Asaci conservatione et clade aliqua accisis cosaccis, qui in Moscovitae sunt partibus. Deus ill. Dom. vestram paterno amore semper foveat. Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
| |
Lutetiae, XXVI Octobris MDCXLI.
Rumor hic est Iohannem Waertium iam perductum esse Brisacum. Ego de eo nihildum certi habeo. HarcurtiusGa naar voetnoot31 Raveliam cuniculis suffodit. Elna apud Perpinianum a Gallis bene defenditur et qui Gallorum in praesidio sunt oppidi Guisiae castellum cepere, cui T[r]unoGa naar voetnoot32 nomen, quod non procul est ab Avenis. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario. Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. 2 Novemb. 1641. |
|