Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 12
(1986)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd5390. 1641 september 28. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Mitto decretum parlamenti Parisiensis,Ga naar voetnoot2 quo supprimitur bulla papae ecclesiasticis regni huius pecunias conferre ad belli huius usum vetans, quod legibus regni esse contrarium iudicavit idem parlamentum. Dedita fuit Bapalma XVIII mensis huius. Praefectus qui fueratGa naar voetnoot3 et praesidiarii aliquousque a Gallis deducti sunt. Postquam Galli isti ab iis abierant, Sampreulius,Ga naar voetnoot4 Atrebatum praefectus, illos invasit captivosque fecit colludente, ut creditur, ipso Bapalmae praefecto, qui Hispanis se credere non audet, ideo quod deditionem propere fecit acceptis, ut fama est, pistoriensium quinquaginta millibus. Eadem illa die XVIII ad exercitus sub MilleraioGa naar voetnoot5 adventum Hispani castra, quae ad Basseam habebant, deseruere. LamboiusGa naar voetnoot6 auxit exercitum ad Airam, partem autem suorum ad urbem Insulas misit. Paullo ante, id est XV, in comitatu Burgundiae oppidum et arx Ionvilla dedita sunt comiti Granceio,Ga naar voetnoot7 qui regiis ibi copiis praeest digresso Nanciacum Halerio,Ga naar voetnoot8 cuius uxor iussa est huc venire cum militibus e praesidio aliquot, qui duci CaroloGa naar voetnoot9 favere credebantur. Is dux desiderat privatus vivere centurias duas ad sui custodiam habiturus, reliquum sui militis traditurus regi, et putatur assensurus rex, si ita Lamottam nimis festine duci traditam recuperare possit. Conisum in Pedemontano tractu verberato et suffosso cuniculis vallo et parata iam oppugnatione HarcurtioGa naar voetnoot10 se dedidit XII mensis huius. | |
Marescallus BreszaeusGa naar voetnoot11 in Catalaniam it, ut labascentes Barcinonensium firmet animos, quam ad rem etiam Motta HodincurtiusGa naar voetnoot12 quosdam suorum in eam misit urbem. Princeps Condaeus eiusdem Mottae Hodincurtii exercitum parte militis, quem secum habet, auxit. Dicitur et novo itineri parari classis, quae Massiliam redierat, et marchio BreszaeusGa naar voetnoot13 e Portugallia per fretum Gaditanum venire in Mare Internum, ut isti classi se adiungat. Ego tamen, quid procellosa anni tempestate adventante magni facere possit, non video. Noierium,Ga naar voetnoot14 qui apud ecclesiasticos omnes et apud regem ipsum in magna est opinione pietatis et sanctimoniae, amovere videtur velle cardinalis ab arcanis regiis dato ei Remensi archiepiscopatu, qui per damnationem Guisii vacat. Deus [etc.]
Lutetiae, XVIII/XXVIII Septembris anni MDCXLI.
Controversia orta inter papam et ducem Parmensem,Ga naar voetnoot15 quod is dux in ducatum de Castro, feudum ecclesiae, militem introduxisset ac munimenta ibi fecisset sine papae permissu, iam in proelium erupit Parmensibus improsperum. Parmensi auxiliator est Ethruscus, papae Hispanus suam obtulit opem. Comes Guichius,Ga naar voetnoot16 propinquus cardinalis, factus est marescallus Franciae imperatque nunc exercitui per morbum Milleraii. Est is exercitus XXXV millium. In Bassea praesidium Galli posuere ad bis mille. Harcurtius tentat Monticalvum eximere obsidioni coeptae a principe Thoma. Classis Hispanica ab ora Catalaniae sub Maioricam se recepit, exercitus ad Tarragonam est, Gallicus exercitus ad Valles relicto ConstantinaeGa naar voetnoot17 praesidio. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bulla papae ecclesiasticis pecunias ad usum belli conferre vetans a parlamento supprimitur. Bapalmae occupatio plenius describitur. Lotharingus privati vitam vivit. Conisa occupata. Noierii a cardinali facta remotio. Controversia Parmensis cum pontifice ducatum de Castro concernens. |
|