Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 507]
| |
No 762a.
| |
[pagina 508]
| |
illos Principes ipsum excusaviGa naar voetnoot4) non solum; sed etiam ipsius utpote viri probi ingenui et sinceri causam egi; quorum tamen suspiciones amoliri penitus aut diluere me non potuisse deprehendi. Optimi ac eruditi Bigotii ad Menagium literis Hugenii systema Saturnium ab Italis exagitari cognovi. Quid ipsi opponere praeter illa, quae a me sunt antea objecta possint, non video. Infra quadriennium Saturnus ipse, quam est in Sagittarii dodecatemorio ostensurus, facie de forma sua litem dirimet. Schotenium obiisseGa naar voetnoot5) scripto carmine elegiaco optimus Juvenis Samuel TennulliusGa naar voetnoot6) Clarissimi Gronovii sororiusGa naar voetnoot7) nobis Parisiensibus significavit. Artes mathematicae earumque cultores virum illum desiderabunt, qui multa sane pulchra et utilia jam ediderat. Illustrissimos Viros Petrum et Jacobum PuteanosGa naar voetnoot8) sine Laudum titulis mihi nunquam nominandos in concedenda Historiae Concilii Florentini è Regio codice transcriptione minus faciles ac indulgentes optassem; illam enim vulgari, et publici juris fieri nec Regni, nec Reipublicae Literariae multum intererat. tantas tamen turbas inde excitandas non praevideo; neque ad Leonis Allatii revincendam erroneam assertionemGa naar voetnoot9) illa historia opus erat, aut unquam erit; cum tentata aliquoties, nec tamen feliciter, Ecclesiarum Occidentalis et Orientalis reconciliatio libri ipsiusGa naar voetnoot10) titulum futilem, ejusque probationes omnes infirmas manifestissime arguat. Jamdiu est, cum Clarissimi Gronovii in Senecae Tragoedias lucubrationesGa naar voetnoot11) videre cupio. Tacitus vero cunctorum politicorum et criticorum manibus contrectatus, | |
[pagina 509]
| |
detersus, expolitus, quid splendoris aut claritatis a quoquam referre queat? nisi a bipede illo σχολαστιϰῷ ζώῳ ὃ πάντες ϰατεγέλασον, ut Arriani StoïciGa naar voetnoot12) verbis utar, Peiraredio Aquitano criticoGa naar voetnoot13) qui hunc Historicum solus se intelligere, nullosque ante se intellexisse credit, jactat, praedicat. Militiam RomanamGa naar voetnoot14) felicioribus avibus divite messe, fortasse etiam spicilegio, Schelio non relictis tractasset summus noster Salmasius, quàm usurasGa naar voetnoot15), nauticum foenusGa naar voetnoot16), mutuumGa naar voetnoot17), Dies criticosGa naar voetnoot18) versavit et computavit. Opera et Gronovii et Schelii aliquando inspiciemus, et ad juvenilia studia, ubi tuus totus mihi legendus Ovidius prodierit, redibo. Superiori hebdomade fasciculum a Serenissimo Principe Leopoldo, quo Vincentii Viviani de Maximis et MinimisGa naar voetnoot19) opus inclusum erat, per cursores huc ad me missum accepi. Rectè judicarunt, in quorum sane numero Clarissimus Hugenius reponendus, qui tantum opus feliciter absolutum pronunciavere. In eo sane raptim a me et obiter hactenus pervoluto multa profundae meditationis ac subtilissimae industriae in tractandis rebus Geometricis certissima judicia sese mihi obtulerunt. Responsum hodie ad Serenissimum Principem Leopoldum dedi, & de tanta in me benevolentia, grates ipsi egi; ad Carolum etiam RenaldinumGa naar voetnoot20) in Pisana universitate philosophiae professorem super duobus problematibus Geometricis ab ipso mihi propositis rescripsi. Idem quoque Serenissimus Princeps Apollonii editionem strenue promoveri mihi benigne ac comiter significavit. De Clarissimo ac doctissimo Golio, ejusque in publicandis Apollonii libris studio et opera collatis, me tibi antea scribere memini; debuerat, cum tempus ipsi suppetierit longissimum, caeteris praevertere; ejus tamen laboribus, si integrum Apollonium penes se habeat, compendii editio Florentina non officiet, famamue obscurabit. | |
[pagina 510]
| |
Dominum GudiumGa naar voetnoot21) Holsatum semel aut bis ante sex menses vidi, deinceps vero quicquam de illo, aut quid ipsi contigerit, a nullo audivi. Ad postremam epistolae tuae prioris partem nunc respondeo. Labbaei GlossariaGa naar voetnoot22) nondum absoluta sunt, testudineo gressu typographicae operae gradientes intra unum mensem sex vel octo folia excudunt; neque hoc anno vaenum prostiturum spem faciunt. De Themistii orationumGa naar voetnoot23) editione nova non est etiam quod citius expectes. Tanaquillus Faber in Aelianum quaedam Commentaria incoeperat, sed illa omisit; et Anacreontis Sapphûsque poematumGa naar voetnoot24) quae supersunt editio elegans satis ab ipso notis eruditis additis curata est, et Salmurio Parisios ante menses aliquot advecta, cujus unum exemplar ad te perferam. Laertio MenagiusGa naar voetnoot25) quotidie incumbit, interim vero a Londinensi TypographoGa naar voetnoot26) nuntios nullos literasve a longo tempore se non habuisse quaeritur. Ipse ad Clarissimum MedoniumGa naar voetnoot27) epistolam tuam curavit. Ad alteram tuam eamque postremam epistolam tandem responsum hic dabo. Quam rectè quam te dignam rem agis, cum Serenissimi Principis Electoris Palatini desideriis, ut soetum tam nobilem, Lucani emendatissimam editionem in lucem emittant, manus tuas obstetrices porrigisGa naar voetnoot28). Opera tua raritate Principum, qui simili utantur, non vilescet; quo pauciores literis eruditisque hominibus favent, corum nomen famaque, virorum etiam doctorum operam suam ipsis commodantium majorem in modum celebrabuntur. Jussit me Illustrissimus ac Excellentissimus Dominus Thuanus, Regius ad Ordines Foederati Belgii Legatus, ut in omnibus morem tibi geram ac obtemperem, et libros per te indicatos Manuscriptos Celeberrimae Bibliothecae suae, cum hinc discedam ad te perferri cum caeteris sarcinis curem. ex familiari consuetudine quam cum ipso jam diu habes, indoles ejus recta ac generosa et ad omnes res eximias honestasque disciplinas propensio notissimae tibi erant. Hinc etiam, quod se tam facilem praebeat tamque libenter librorum suorum translationem concedat, cum eruditis viris summo studio ac generosa magnanimitate genti suae ingenitis favere, et quisnam sit librorum legitimus usus, quos tineis et blattis corrodendos avarè ac invide non occultat, nec quos inter luxus instrumenta, sicut hodie more pessimo ac depravatissimo apud nos | |
[pagina 511]
| |
vivitur, ingnarae hominum ostentet turbae, possidet, ipsum apprime etiam doctum probe tenere, quivis cognoscere potest. Monasterii Sancti Germani BibliothecariumGa naar voetnoot29) adibo et Illustrissimi Domini Thuani nomine rogabo, ut votis tuis et precibus annuere velit. Apud Illustrissimum Senatus Praesidem MemmiumGa naar voetnoot30) per amicos sum acturus, ut quid inde sperandum sit exploratum habeam, nec omittam praeterea ad Sancti Victoris Bibliothecam me conferre, ut cum illis de hoc quoque negotio colloquar; verum aliquid apud hos omnes me perfecturum esse tibi non recipio. Prolixiori epistolae salutatis amicis Hugenio, Vossio, Gronovio caeterisque, finem imponam. fausta tibi omnia, prosperosque ac faciles rerum successus tibi precor. Vale Vir eruditissime ac Celeberrime et me semper ama. Dabam Parisiis die 30 Julii anno 1660. |
|