Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 739.
| |
[pagina 61]
| |
gratias agere de Vincentii Viviani opereGa naar voetnoot3) ad nos misso. In quo, licet id raptim tantum adhuc, ut scis, perlegerim, egregias multas Conicarum Sectionum et Conoidum proprietates offendi. Ingeniosam quoque demonstrationem in appendice de lineis ex puncto uno ad plura data ducendis quarum summa sit minima. In libro autem 2do propositione 20Ga naar voetnoot4) animadverti ad constructionem problematis hyperbolam adhiberi, cum tantum circulo opus sit, quanquam existimo hunc errorem Viviano cum ipso Apollonio communem esse. Hujus enim ni fallor similis quaedam in codem problemate constructio à Pappo reprehenditur libro 4 propositione 30, his verbisGa naar voetnoot5). Videtur autem quodammodo peccatum non parvum esse apud Geometras cum Problema planum per conica vel linearia ab aliquo invenitur, et ut summatim dicam cum ex improprio solvitur genere, quale est in 5o libro Conicorum Apollonij Problema in Parabola. Ut videat autem Clarissimus Vir circuli solius descriptione problema illud suum componi addo hîc ϰατασϰευὴνGa naar voetnoot6) jam olim a me repertam Golioque nostro et SchotenioGa naar voetnoot7) exhibitam, una cum demonstratione. Neque vero in parabola tantum sed et in hyperbola et ellipsi problema hoc planum esse si opus sit ostendere possim. Vale
Datum Hagae Comitis 7 Aprilis 1660. |
|