No 538.
R.F. de Sluse à Christiaan Huygens.
19 octobre 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle a été publiée par C. le Paige dans le Bull. di Bibliogr. T. 17.
Nobilissime Domine
Dum occasionem expecto qua tuto redeat ad Te VallisiusGa naar voetnoot1) tuus, plusculj dies abierunt, sed, spero benigne accipies hanc moram, et solicitudinj meae condonabis. Multa in libro reperj de quibus alias tecum, quando feriatum intellexero. Timeo enim, vt ait ille, ne in publica commoda peccem, si longo sermone morer tua tempora, quae studijs reipublicae litterariae vtilioribus impendis. Valde me permouit promissa Hyperbolae dimensio, et vereor vt vir acutus fidem suam liberet, saltem eâ methodo quae apud veteres Geometras recepta est. De Pappi textu aliquid legj, quod rursus apud vos editumGa naar voetnoot2) innuit. Ego non alium vidj quam illum ComandinjGa naar voetnoot3). Mone igitur num alius extet, sed id demum cum per occupationes licebit, et me perennj affectu credito
Tui obseruantissimum Renatum Franciscum Slusium.
Dabam Leodij 19 8bris 1658.
Nobilissimo et Clarissimo Domino Domino Christiano Hugenio de Zulichem.