No 497.
J. Wallis à Christiaan Huygens.
11 juillet 1658.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Chr. Huygens y répondit par le No. 512.
Cum in Belgiam vestram, Vir Nobilissime, mox profecturus sit Vir Clarissimus Dominus BallGa naar voetnoot1) (Domini Petri Ball Equitis AuratiGa naar voetnoot2) filius) oratum habui ut meo nomine quam officiose te salutet; atque simul Commercium EpistolicumGa naar voetnoot3) a me jam nuper editum tibi tradet, quod ut benigne accipias oro. Atque insuper si eundem Clarissimum Virum, ad vos studendi gratia proficiscentem, humanitatis officijs prout res obtulerit adjuveris, id ut mihi gratissimum fore scias, ita nec immerenti aut ingrato te illud collaturum beneficij existimes; et si quando res obtulerit ut amicis ex tuis quibusvis simile quid praestandi ansa porrigatur, me neutiquam omissurum esse quin lubentissimus arripiam. Atque haec sunt quibus te impraesentiarum interpellare vacat, id simul exoranti, ut amare porro pergas. et favere
Vir Nobilissime Amantissimo simul et Observantissimo Tui Joh: Wallis.
Raptim Londini Julij 1. 1658. st. vet.
Clarissimo Nobilissimoque Viro Domino Christiano Hugenio, Constantini filio, Hagae-Comitis.