Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 193]
| |||||||||||
No 498.
| |||||||||||
[pagina 194]
| |||||||||||
vel ad substantiam ipsam operis, vel ad modum pertinent, experiri. Sed & illicò difficultates sese undique oggesserunt, nec paucae eae numero, nec leves superatu: tot certè, ac tantae, ut nisi Deus constantiam in labore poenè ferream concessisset, non mirum fuisset, si millies ῥίψασπις successum desperâssem. Superavi tamen tandem cum divina gratia, quae se opposuerant, difficultates omnes; eoque artem perduxi, ut sequentia problemata praestare possim:
Quorum problematum solutio quanti momenti sit in rem omnem Mathematicam & praecipuè Astronomiam; quin & in usum totius generis humani; nemo unus Vobis melius aestimaverit: ut proinde longiore eam rem Vobis circuitu demonstrare ac depraedicare, minimè sit necessarium. Hanc autem ego mihi scientiam uti hactenus, nec sine ratione, occultam habui, ita & imposterum habere potuissem; vel certè ita solum propalare, ut extra Societatem nostram non emanaret; nisi me communis boni ratio ad alia consilia inclinasset. Itaque molior Opus justum ac integrum, quo totam hanc artem & quidquid de Telescopio dici aut quaeri potest, complectar; planèque ac dilucidè, sine tenebris, omnem quam hactenus ingenio qualicunque demum, experientiâ indefessâ, & sumptibus non modicis, scientiam in hoc genere consecutus sum, aperiam. Quia verò unius hominis vix est, Opus tam omnibus numeris absolutum, quàm & res postulat litteraria, & ipse ego desiderarem, in lucem protrudere; ideo aequum planè videtur, ut Vos etiam, Illustres animae, vestras quasi symbolas in medium conferatis. Quapropter Vos omnes etiam atque etiam rogo, ut si quis vestrûm in hoc genere aliquid aut invenit ipse, aut aliunde rescit, ultra ea quae vel SirturusGa naar voetnoot4) vel ScheinerusGa naar voetnoot5), vel RheitaGa naar voetnoot6), vel HeveliusGa naar voetnoot7), vel MagnanGa naar voetnoot8), vel P. SchottusGa naar voetnoot9), | |||||||||||
[pagina 195]
| |||||||||||
vel BorellusGa naar voetnoot10) prodidit, aut ego promitto; dignetur id mecum pro suo in commune bonum studio communicare. Vicissim bonâ polliceor fide, ita me eâ gratiâ, ac humanitate usurum, ut nulli quidquam de sua laude ac nomine deteratur. De reliquo radios ego vestros radio omniscii Numinis ex animo commendo, in dignas scientiâ nostrâ, & aeternitate speculationes. Valete, & favete. Vratislaviae 17. Julii 1658.
Vestrarum DD. Servus in Christo Balthasar Conradus. |
|