Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 481]
| |
No 326.
| |
[pagina 482]
| |
tium observationum fides id fecerit necessarium: Alteram, quae phaenomenis etiam ab alijs traditis (ut plurimum) responderet, sed quae formam Saturni satis deformem redderet (et quam in plano haud ita facile est exhibere,) quae et geminum motum, nempe super conjugatos axes poscere videbatur; si scilicet omnium observatis integram habendam esse fidem censendum sit. Sin eorum nonnulla liceat rejicere vel emendare, (quod magis magisque indies videtur necessarium,) simplicior illa forma et motus simplex videtur satisfacere. Erat autem ea hujusmodi; ut nempe Sphaerico Saturni corpori adhaereant duae ansulae planae, (eâ fere forma, qua, saltem apud nos, nonnullae serae pensiles conspiciantur, si essent utrinque ansulae,) nempe sic ; moveatur autem circa longiorem axem; unde oritur ansularum apertio et clausio. Atque huic quidem hypothesi admodum favere videramus, per aliquot annos, ansulas, pridem apertas, sensim coeuntes, donec ad porrecta utrinque brachia deventum est, (cui et jam respondet contraria dilatatio,) et quidem obverso oculis nostris ansularum tantum margine, poterit ille tantillae crassitudinis esse ut dispareat, solumque sphaericum Saturni corpus videatur. In hoc saltem defecit nostra
observatio, quod non notavimus transitum de forma porrectis brachijs conspicua in formam rotundam; num saltem extenuando et tandem disparendo eveniat, an abbreviando factum sit; quod tu forsan ex observatis tuis supplere poteris. Si prius illud fuerit, sufficiet motus simplex circa longiorem axem (Sed emendandae tunc erant non paucae observationes:) Sin alterum, etiam concedendus videbitur motus circa axem alterum. Semiperiodus autem, quatuordecim forsan vel ad summum quindecim annorum erit: sed intra septem aut octo annos formarum omnium varietates occurrent: quod tempus expectandum putavimus priusquam certum aliquid statuendum sit. Quam autem haec hypothesi tuae conveniant (si saltem illam adhuc aperiendam putaveris) lubens audirem; neque enim hactenus de aenigmatis tui expositione quicquam audivimus. Iterum Vale. |
|