No 740.
Christiaan Huygens à Gregorius a St. Vincentio.
8 avril 1660.
La minute et la copie se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
La lettre est la réponse au No. 737. Gregorius à St. Vincentio y répondit par le No. 745.
8 April 1660.
Gregorio à Sto. Vincentio.
Reverende et Clarissime Vir
Itane Romani artifices adversus me tumultuantur, et rerum omnium ignarum atque incautum opprimere cogitant! Equidem non parum Domino de Gottignies tibique debeo, qui machinationes tantas me latere passi non sitis. Bella mihi video bella parantur, quae sane adeo non metuo, ut nihil mihi gratius possit accidere. Quid tamen Eustachius ille Divinus in meis observationibus reprehendat nescio, siquidem suas cum illis optimè omnium convenire scripsiGa naar voetnoot1), saltem eam quae de ansato Saturno edidit. Si vero alijs temporibus pro duobus Saturni brachijs binos globulos vidit, illa quibus usus est aut parum bona aut exigua telescopia fuere. Non credo autem adeo ineptum fore, ut cujuslibet magnitudinis illa fuerint eandem formam videri debere contendat, cum manifeste adeo contrarium doceat experientia. Nam me quidem quantum ad hoc ipsum candide egisse alij judicarunt, cum diversae longitudinis tubis diversas ♄ facies mihi apparuisse fassus sum. Verum objiciant quaecumque visum fuerit, facile puto caussam nostram apud aequos judices tutabimur. Si Lutetiam usque Parisiorum armati procedere volent, ibi me hac aestate reperient. Arma ut video fere paria erunt, tubi 25 pedum, sed si rectè sua adversarius fabricaverit, existimo ijs ipsis femet confecturum, priusquam in certamen descendat, sin male, non est quod illa formidemus. Vale et me crede
Tui observantissimum Chr. Hugenium de Z.