Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 531]
| |
No 697.
| |
[pagina 532]
| |
Quoniam iniecta mihi est a Serenissima Celsitudine Tua mentio de nuper defuncto in Poloniae Regis Aula Paulo de BonoGa naar voetnoot6), luctum de illo amisso comprimere meum hic nequeo. Ingenio enim in mathematicis, ac praecipue in mechanicis valebat, moribusque probis ac honestis praeditus erat; sique diutius in vivis egisset, plura proculdubio praestiturus. De Republica litteraria, ac philosophica, quam animo conceperat, quamque statuere cogitabat, aliquid intellexi. Excelsae quidem mentis, & ad magna viri nati propositum erat; sed hisce temporibus sedes inter Europaeos quaerere non debebat, cum omnibus in regnis & rebuspublicis orbis nostri nulla societas iniri queat, quae suspecta dominantibus non sit. Horologium, quod a Serenissimo Poloniae RegeGa naar voetnoot7) Serenissimus Magnus DuxGa naar voetnoot8) accepit, ex Hollandia in Sarmatiam importatum esse certissimum est, nec dubium, quin iuxta Hugenianum modum constructum sit. MeditationesGa naar voetnoot9) clarissimi ac nobilissimi Caroli RinaldiniGa naar voetnoot10) in percelebri Academia Pisana Professoris Philosophiae eruditissimi circa mercurii proprietates illas mirabiles magna cum voluptate legi, fructum etiam multum ex scripti eius lectione percepi; inque eo viri ingenium acutissimum, & solertissimum agnovi. Ad ill us epistolam perhumanam responsum, cui meam inserui sententiam, mitto; nec Celsitudini Tuae ingratum fore credidi, si illud non obsignatum huic meae epistolae adiungerem. Ad alia epistolae Celsitudinis Tuae capita respondeo. Pauci, vel nulli hic sunt, qui experimentis rerum causas investigent. Aliquot circa argentum vivum apud Illustrissimum Dominum MommortiumGa naar voetnoot11) libellorum supplicum magistrum, in cuius domum singulis hebdomadis die Martis conveniunt plures docti viri, ut de rebus physicis disserant, experimenta facta sunt, quibus tamen nihil magis promotum, nec novi repertum aliquid audivi, vel rescivi. Apud illum ob viae longas ambages coeno, & sordibus oppletas, ideoque molestissimas, ventitare nequeo. De Christiani Hugenii Systemate Saturnio quid sentiam, Celsitudini Tuae sincere dicam, ac Auctori vere, & sine fuco aperui. Recte quidem procedit eius hypothesis, si Saturnus Sagittarii signum permeans sic apparebit, ut in libro suo sup- | |
[pagina 533]
| |
ponit pagina 47. data inclinatione polorum, & axis lucidi illius circuli, seu annuli Saturnum absque contactu cingentis, ad planum orbitae Saturni gradibus 20. maiore; ita ut ellipsis a Saturni corpore rotundo secari videatur. Quod si Saturnum perfecte ellipticum viderimus, qualem exhibent figurae VIII. & IX. folii inserti ante paginam 35. quando versus finem Sagittarii venerit, falsam pronuntiabimus eius hypothesim. Tunc enim polus illius annuli in plano orbitae Saturni reperietur; & axis pyramidis visualis ad angulos rectos super planum horizontis, seu annuli incidet, quem appellare annulum amplius non licebit; contra vero concludendum erit corpora sphaeroidea esse illas appendices, quarum tamen bases circuli non sunt, sed ellipses; tuncque partim subsistet hypothesis Heveliana; praetereaque motus illis appendicibus circa axem proprium erit tribuendus, ut exorientes illae acutae, sicut visae sunt, exhibeantur, ubi Saturnus rotundus apparere desiit. De his autem erit aliquando plura dicendi locus. Interim vero Physici vix concedent annulum illum lucidum eius tenuitatis esse, ut aliquando dispareat, quando scilicet axis visionis cum plano annuli unitur, nec hactenus animum inducere potui rem sic se habere posse; quamvis enim tenuis adeo esset, ut eius latitudo diametrum stellarum sexti ordinis non vinceret, visibilis tamen ob continuitatem, & amplitudinem suam esset. Hactenus scripseram, cum Dominus de Carcavis monuit me in urbe InculismaGa naar voetnoot12) reperiri horologium ante annos 40. a quodam GermanoGa naar voetnoot13) illic fabricatum, cuius motum pendulum pondus moderatur, ac dirigit, quod penes se quidamGa naar voetnoot14) Magistratum in foro iudiciali gerens habet. Mihi quoque dixit Dominum de Fermat tractatus geometricos, quos Celsitudini Tuae Serenissimae transmisi descriptos, recognoscere; deque illis & aliis edendis cogitareGa naar voetnoot15). Haec sunt, quae in praesens scribenda Celsitudini Tuae habeo, quae ob caussas in prioribus meis epistolis allegatas, si tardior ad respondendum fuerim, benigne me excusabit; benevolentiaque, ac favore consuetis pro indolis suae generositate ac aequitate prosequi, ut spero, perget. Vale, Serenissime Princeps, & felix vive. Scribebam Lutetiae Parisiorum die 19. Decembris 1659. |
|