No 474.
Christiaan Huygens à N. Heinsius.
14 mars 1658Ga naar voetnoot1).
La lettre et la minute se trouvent à Leiden, coll. Huygens.
Clarissimo Viro Domino Nic. Heinsio Chr. Hugenius S.P.
En tibi tandem DeclamationumGa naar voetnoot2) Senecae, è Lipsiano scrinio exemplar manu scriptumGa naar voetnoot3) id ipsum, ut opinor quod me quaerere jusseras. Nec cessassem hactenus mittere ni scivissem, ad Clarissimum GronoviumGa naar voetnoot4) isthinc commodè curari non posse, obstructis glacie itineribus. Cujusnam aetatis aut praetij sit liber non mihi liquet, nisi quod ex literarum forma, prout ex te didici, conjecturam capio, altero tertiove abhinc saeculo exaratum esse. Sed sic quoque probus erit fortasse, et ad emaculandum autorem disertissimum aliquid, ut spero, conferet. Heri mihi à CapellanioGa naar voetnoot5) nostro literae allataeGa naar voetnoot6) sunt, in quibus hae quoque inerant ad te scriptae. His ante diem jovis proximum responsum mittere non possumus. a casu nupero an planè convalueris facito quaeso me certiorem, et Vale.
Hagae 14 Mart 1658.