Oeuvres complètes. Tome III. Correspondance 1660-1661
(1890)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 766a.
| |
[pagina 512]
| |
amicus ille noster de MentelianisGa naar voetnoot1) codicibus, atque aliis, quos ipse sit missurus. Si perspectam satis habeo comitatem tuam, non gravaberis Thuanis sarcinis adjicere, quicquid ille librorum tibi crediturus est. Quid impulerit Serenissimum Leopoldum ab Etruria, ne gratias ageret Hugenio nostro pro systemate Saturnio, jam novi. Miserat enim Hugenius illi libellum suum nulla addita epistola, sed sola comitatum praefatione typis descripta. Ejus rei certiorem me fecit nuperGa naar voetnoot2) admodum Carolus Datus intimae apud Principem admissionis: addiditque, Principi rem gratam fore, si Hugenianis literis compelleturGa naar voetnoot3), nec de responsione dubitandum. excusare amicum nostrum hac in re vix possum ut dicam ingenue quod res est: frater certe eiusGa naar voetnoot4) causae Principis favebat, et recte ab eo factum contendebat, quod tacuisset. Militasse etiam pro silentio suspicionem de compilatis Galilaei scriniis conceptam facile persuadeor ut credam. De Peyraredio risum movisti. Antiquum ille obtinet, quantum video, quem esuritio et vanae jactantiae inanitas pergant pascere. Posset ille aliquid in literis praestare, nisi crederet se plurimum praestare posse. Labbaei Glossaria et Themistium jam prodiisse opinabar, utrumque librum valde a me desideratum, nunc desiderium sufflaminandum est, dum prodeant. De Londinensi typographoGa naar voetnoot5) queritur Menagius noster: de illo vicissim queritur typographus. Mericus certe CasaubonusGa naar voetnoot6) datis ad Gronovium nuper literis serio affirmat nihil Laertii editionem morari praeter Menagianas notas, quum testudineo procedant gradu. De Anacreonte FabriGa naar voetnoot7) salivam mihi movisti. Festivissimi enim poetae editionem paratGa naar voetnoot8) Joannes CottonusGa naar voetnoot9) Eques Anglus, | |
[pagina 513]
| |
cui cum nuper mihi adesset in comitatu regio, parentis meiGa naar voetnoot10) ad scriptorem hunc animadversiones tradidi. In Codice Vaticano epigrammatum Graecorum ἀνεϰδότων nonnulla Anacreontis exstant, quae lucem hactenus non viderunt. Nisi ea editioni suae Faber adjecit magnam Cottonianae editioni accessionem reliquam fecit. Sed de his aliisque rectius in congressum nostrum differetur confabulatio. Vale, vir amicissime et celeberrime. Dabam properans Hagae Comitum Ao. ciɔiɔclx a.d. v sextil. Gregoriani. |
|