Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 544]
| |
No 1d.
| |
[pagina 545]
| |
probato ille consilio, propediem se scripturum recepit. Interim juxta filium, Barlaeumque, prolixissimam Amplitudini Vestrae salutem dici suis verbis voluit. Grammaticam novissimis tuis Nobilissime Domine accepi, quaeque adjunxisti mandata saedulo executurus percepi. totus nunc sum, quantum temporis quotidianis curis suffurari licet, in describendis, quod jusseras, Anomalis. Vossij novissimae editionis, et limatissimae GrammaticamGa naar voetnoot7) comparavi. Caeterum quid ais obsecro, virorum maxime? Egone ut Θ nigrumGa naar voetnoot8) fixerim immortalibus tuis scriptis? Deus avertat ut hoc mihi unquam in mentem. nunquam non, (testis mihi verax Deus) aeterna tua monumenta, etiam lusus, admiratus fui: quod unum ἀϰατάληπτα amplissimi nominis tui merita mihi atque orbi adeò universo, reliquum fecere. Tu, quae ex personâ nasutulorum dixi solo excipies contemptu, qui jamdudum suprà mortalium conditionem virtute tua evectus es; Sicut enim culices et id genus insecta vestiem plerumque hominum laedunt, non ipsos, ita profectò sancta, et famae sacrata nomina, exiles alulei ludunt, non laedunt, tangunt, non pertingunt, non penetrant. Herculem, ut nôsti, ferunt, aliquando placidè dormientem à Pijgmaeis somno excussum, atque circumventum, nulla cum doloris significatione secum tulisse omnes, et pro pulice habuisse. Idem et mihi si nuger, et omnibus malae curiosulis. Larvae umbratiles sumus; Hugenios, Heinsios, si Dis placet, stringamus, videbunt illi, ut strepitum hunc et tinnitum probè ulciscantur, tacebunt, nos interim cachinnos eis perpetuos debemus. In Brunone eruditionem qui requiret aut judicium, nae frustrabitur, qui candorem optimum aetatis nostrae condimentum, profectò habebit, sed longâ purgatione nihil opus est, ne de facilitate tuâ videar dubitasse. Ad alia accingor, ne te morer. Constantinus jam De Daedalo carmen adornat, quod altius assurgit evolatque, et quod magis quàm illud de Actaeone mirere! hoc absoluto, Epigramma in Trojae meditabitur excidium; Christianus tardius eum, ac vix et ne vix quidem, insequitur; sed in Musicâ utraque superat: in thematibus subinde par, in Arithmeticis non minor, in historicis non parum concedit. Accuratius longè ad me docentem attendit, et Justini verba haud paulò tenacius memoriae infigit Constantinus. In authore nostro eadem quam dixi antè, methodo usi, ad librum progressi sumus, Virgilianae Eclogarum 1. Analijsin Rhetoricam ad umbilicum perduximus 2. hodie aggredimur. Doctrinae de Anomalis si vel praemittamus vel subjungamus lectionem Belli Grammaticalis, non omnino abs re fore putem, quod ludendo et ridendo, multa quae isthic quasi aliud agendo id unum tamen agens assig- | |
[pagina 546]
| |
nat author, inusitata obsoletaque cum voluptate acuti puelli percepturi videantur. neque inconsultum existimaverim, si thema nonnunquam ex Sulpicio Severo eis praescripsero, quo Sacrae Historiae cujus aeternum apud Justinum silentium est, saltem Sciagraphiam habeant. Ludovicus ad Phormionem brevi accedet. themata cum laude componit. De Philippo scribere quicquam operae non est pretium, et ut liberè dicam, taedet me jamdudum docendo nihil docere, et discendo nihil discentem; imo potius dediscentem: Non nisi invitus ad me accedit, et ut coacta virtus nomen amittit suum, sic etiam studia invita fructum. Vitium illud nimiae prolixitatis optime et jure in me ab Amplitudine Vestra notatum, jampridem correxissem, si tam facile emendare possem, quàm semper in me nolens, volens, agnovi et fovi; ita ut ambitiosuli mortales vitijs nostris libenter ignoscimus, et naevos nostros frequentius multo amamus, quàm detestamur, aversamurque. Interim quod mones, humanissime virorum adnitor sedulò, et nonnihil jam res videtur processisse. quod de laxandis studentium animis scribis, cum praelegerem, alacrius quam vellem, excepere. solvendi aliquando sed non dissolvendi sunt, laxandi, non nimis relaxandi. Et ne quid dissimilem, saepius, et antè et nunc imprimis, me ad prodeambulationes sollicitant, quam aut meâ, aut eorum causâ, expediat. fit hoc quia ingentem aliquam ex chartis istis, quas vocant volatilibus, capiunt voluptatem. nunquam abnuerem, si horae foret, aut alterius negotium; sed quia in tres quatuorve protrahunt et saepissime circa haec occupantur relictis serijs, invitum me nonnumquam tergiversari, non invitus fateor. Quippe et Poësi et Arithmeticae alijsque necessarijs exercitijs hoc pacto non parvae fraudi sunt. Denique cur negem? si nunquam negem, non video quidnam mihi temporis supersit ut ipse paulum studeam. quo promptior ad Historias, Geographicaque assignanda et quaestiones (quibus creberrimus est, et scatet omninò Constantinus) explicandas accedam. At vero ter minimum, aut bis, sino eos furere istum furorem singulis hebdomadis. si quid hic pecco, tuus Vir Optime praestantissime, peccati perstringendi labor erit, meus confestim corrigendi. Bene Vale, et vive diu, famâ immortalis domine, cujus ut vita nunquam finita erit, ita mortalitas ut serò finita sit, cum Bataviâ tuâ opto; et Deum Optimum Maximum humillime precor
tuus humillimus cliens Henricus Bruno. Dabam Hagae Com. vii Cal. Septembr. ƆIxxxix.
Mijn Heere, Mijn Heer van Zuilichem etc. Int Leger.Ga naar voetnoot9) |
|