Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 1c.
| |
[pagina 543]
| |
exercitatione comparanda, cum omni, nî fallor, republicâ litterariâ, existumarem. Constantinus quidem, nunquam sine stupore nominandus, acutum heri, atque adeò, penè dixerim ex tempore, in Alexandri magni mortem, distichon composuit, quod sic habet. Hic jacet ille ingens (hospes consiste) Monarcha,
Exceptis fatis singula qui domuit.
Ait plura se additurum, atque ubi perfecerit, Nobilitati Vestrae missurum. Etiam ego tum subito furore, sed furore, incitatus, nonnulla in eundem conscribillavi, verum nec oculis tuis digna, nec auribus, sed Vulcano confestim mandanda. Rhetoricam jam semel levi brachio percurrimus, curâ secundâ accuratiore curiosius curandam, cujus usum, cum exemplis varijs, tum lectione poëtarum, ac oratorum, largius percipiemus. In Musicis adeò proficiunt strenuè, ut jam omnibus admirationi sint. Neutri hîc nunc plus adscribitur, pares sunt ingenio, pares studio, pares laudibus, par, et duplex gloria maximi parentis; Animus meus suspensus, saucius utriusque amore, utrumque inter, et utriusque amorem, versatur dubius, negatque scire, uter sit prior altero duorum, cum par, nec prior altero sit alter, nec par, aut prior, altero sit usquam. Ludovicus themata Latinius scribet solito, in Adelphis procedit non oscitanter; proficit sic satis feliciter. Philippus frigidè, sed quid? puerulus est, olim caeteris nihil concedet. Disputatio mea (quam quod non abnueris Vestrae Nobilitati habeo gratiam) differenda est: quippe ob occupationum segetem, simul quia Sijnodus Lugduni Batavorum habeturGa naar voetnoot2), (in quâ et ipse suas obit partes) negat se vacare mihi posse Dominus RegensGa naar voetnoot3) Praeses meusGa naar voetnoot4), ante ferias Caniculares. Vale Amplissime virorum, Domine aeternum observande, submisse veneratus
Ab Amplitudinis tuae cliente devotissimo Henrico Brunone. Hagae v Idvs Ivlias Ɔxxxix.Per-illustri viro Constantino Hugenio, Equiti, Zulichemi Domino, celsissimo Auriaco principi a consilijs et secretis.Ga naar voetnoot5) |
|