Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 539]
| |
No 1b.
| |
[pagina 540]
| |
minum, fabulae, somnia, quibus fatalis illa conscribillandi prurigo, putidum et sine cerebro caput, semper titillans, semper inerrat miseram manum adeo fatigant, importunè adeo protrudunt, praecipitant, ut mentem haec semper anticipet, praeoccupet. sacer, atque epidemicus hoc saeculo, scripturire, quam parturire, versusque Leotrephide, quod dicitur, ac Thaumantide, imo pumice macilentiores, aridioresque cudere, praeoptante, morbus Chiragra est; vitam chartaceam nemo non optat: neque Pol capitis periculo comprimere sibi possit istas manus: adeo ut prope adsit cum sub onere librorum fathiscet ac dehiscet Terra parens, atque in se ipsa residet. Attamen amabilem hanc insaniam pauci in se agnoscunt, omnes amant. Qui quidem id unum, etiam atque etiam, magno conatu adnixi, videntur agere, ut ne fortè parum nugas agant, ac deridendos se cordatioribus qui habent salem, propinent. illi ergo tametsi sapientes eos sibilent, sibi tamen bona fide plaudunt. et stulti susurros vulgi captant, favore dico vani popelli et fluctu magis mobilis elati, attoniti, auraque tumidi feruntur inani. Neque sentiunt stipites, id demum rejiciendum, quod ab hoc maxume summo studio laudatur, praedicaturque. Interim enimvero quam pulchrum est digito monstrari, et dicier hic est! Nempe hoc erat, scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter! Quoties mihi splenem movit, ac Democritum fecit, delirium hoc saeculi, in quo servile, venale imo commune nomen Poëta est? Noster Hercules, Apollo, tuam fidem! quicquid esurit hodie, maximè quicquid sitit, quicquid patrià abligurrierit unquam bona, quicquid strenuè pergraecando rem decoxerit, projectum est ad audendum aliquid insani, liquidi, fluidi, ac vinosi carminis, quodque non fontem illum caballinum, sed flumen Bacchicum redoleat, quo profecto haud paulò magis cerebrum proluisse arbitror, quam unquam Castalio illo labra olim illi veri, et Principes poetatum. Itaque ergo repentè sacri, vere sacri vates proderint, et protrudant aliquid, quod liquet mihi dejerare, nihil poëtae habet, nihil poëmatis, nisi titulum, nomen, formam, stylum. Quamquam hic imperito facile imponeret, quia (id quod Horatium aliosque Satijricos affectasse de industriâ notant Critici) versus salebrosi, rancidique, ac duri, scaesurâ carentes, facilè se pro Prosâ vel Hermaphrodito quodam potius, ex utroque conflato, probent. O aurea carmina scribis, maxime Lolli!
Sed Deus bone quàm multis nominibus tui, Perillustris Domine, filioli ab his qui numerus duntaxat sunt et fruges nati consumere, maximè spumantem docti haurire pateram, discrepant? pueruli (aetate pueruli tenus) ingenio erecto, excitato, et liceat per modestiam vestram verum hic dicere, plane paterno. breviter eâ sunt fortunâ ut mendicabula versuum dare neutiquam opus habeant, ea naturâ, ea elegantiâ ut nugas nec velint, nec possint. faciunt haec eo ut compellare confidentius tuam humanitatem non erubescam, de re quam sum dicturus. Disputationem molior Theologicam, cui, si versiculos aliquot uterque adjiceret, nihil est quod malim, neque dici potest, quanto honore, nec injuriâ, me putarem affectum. Curârem addi a Typographo utriusque aetatem, quo majori sit admirationi illud nobile par vatum, Clario puerilia quantum vel juvenes deceat, pectora plena Deo. Veniam aut inter- | |
[pagina 541]
| |
dictum liceat expectare. Verum quo me abripit ac transversum agit haec loquacitas? nempe dum poetastros illos tantopere exagitavi, me ipsum magnae cum ijs affinitatis arguo, quippe qui commune hoc cum eis ipsis habeam, ut loqui incipiam rabula, tanquam nunquām desistendum sit; Tandem anhelo ad alia, et tu, nullus dubito, ad finem. In Rethoricis etiam adeò pulchre se habent principia, ut planè illud de se vel nunc promittant in utrumque paratus, feci autem ac facio quod jussisti, ordinemque qualem praescripseras, etiam mihi semper prae caeteris probatum, sequor, nec enim unquam placere potuit vaga mens, quae statim vela pandit in ignotum aequor, nusquam est qui ubique est: hoc agendum, tramite certo carpere callem oportet, et circumcidenda lascivientia nimium, ac fervida ingenia, quae brevem corporis Anatomen ac Synopsin fastidientia, per singula libero pede discurrunt, adeo ut omnia ignorent: contra profectò naturam, quae a generalioribus ad specialia progreditur. Quia vero sine Graecis haec sacra non constant, et schemata graecis elementis expressa sunt, literas praelibavimus, ne in Lectione ulla Remora injiceretur. Praxin Rhetoricam in Ovidio designamus: cujus Librum Tristium V. propediem absolvemus: Sleidanum jam absolvimus; Idibus Iunijs curâ secundâ accuratiori, inchoandum, nisi fortè aliud quicquam praeceperis. Themata quod attinet, cepi consilium, non omnino nisi fallor, insulsum, ut dum ijs occupantur, simul nomenclaturam rerum praecipuarum addiscant, et ianua quaedam facilis pateat ad Latinae Linguae solidam cognitionem, animadvertebam enim laborare eos ut plurimum in rebus per apta vocabula designandis. sequor hic institutum hominis alicujus Germani, Joh. A. ComenijGa naar voetnoot2) hujusmodi autem thematumGa naar voetnoot3) unum hic exhibemus: ‘Incendium ex quavis scintiliâ, si permittis, oritur. Nam quic quid ignem concipit, id primum gliscit, deinde ardet: tum flagrat et flammat, postremum crematum redigitur in faxillas et cineres. Lignum ardens Torris appellatur, extinctum Titio, particula ejus Carbo; et quamdiu candet, Pruna: fumus ardens, flamma est: camino adhaerens, fuligo.’ In musicis ut proficiant judicium ferre nequeo, neque ausim, ne mihi continuò quis illud ne sutor ultra crepidam. Quantum tamen audio Christiano hic palma defertur, credo quia Musicae vocalis prae Constantino peritus est: ille autem, si eum bene novi, â tergo sese relinqui non feret, nec longe sequetur fratris vestigia, sed calcem calce premet, et jam premit. | |
[pagina 542]
| |
Ludovicus in Terentij Eunucho mecum versatur, quem jam penè absolvimus: et jam tersius paulo themata scribit; In Grammaticam impingit satis rarò: quid? quod heri nullum vitium animadverterim, unico excepto levioris momenti, quod quidem malè pereat, cum per id unum steterit quominus meritò Doctor vocaretur. Restat ut de horum parte prima Philippo aliquid dicamus. Proficit ut pueruli tales solent, sic tenuiter; bona tamen me spes habet, eum omnia simul percepturum, itidem ut de magno Erasmo aliquando audivisse recordor, quem ad aetatis annum neque natare, neque literarum elementa, nedum litteras novisse affirmabatur: Non credo inquies, nec ego; sed id uterque nostrum credit, quemadmodum aetatem fluere, non sentimus, fluxisse experimur, et vixisse, non vivere animadvertimus, ita etiam didicisse non discere unusquisque se videt, videbit et Philippus. Sed omnino oblitus videor, quis, cui, quid, quousque fabuler. Da veniam Perillustris Domine, et vale:Amplitudinis tuae humillimus cliens Henricus Bruno. Hagae-Com. ex Musaeo nostro Jdus Jun ixxxix. |
|