Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 535]
| |
Supplément. | |
[pagina 537]
| |
No 1a.
| |
[pagina 538]
| |
quem naturae extremus conatus ScaligerGa naar voetnoot2), et miraculum hominis ErasmusGa naar voetnoot3), postquàm omnium propè scientiarum perlustrassent adijta, nunquam deposuêre. Ludovico dum in Sleidano agimus, thema praescribo. Horâ autem decimâ Terentium ei explico. Undecimâ verò non continuò quâ data porta ruunt, sed dum Philippum ego, Constantinus Ludovicum, instituit in Musicis. Tum Arithmeticae dant operam. hinc in ducendis nitidè litteris occupantur. Christianus, qui jam neutrum agere, ob manuum impotentiam potest, Musicam utramque excolit; id quod Constantinus à prandio ante tertiam facit. Eâ auditâ, Ludovicus Grammaticam repetit. Nos in ingeniosissimi poëtarum Tristibus versamur, majore medius fidius voluptate, quam ille scripsit. Rhetoricae Compendium aggrediemur propediem, in quo, id quod jussisti, tropos duntaxat, et schemata observabimus et ipsum compendium sive sceleton potius, circumcidemus. Nunc interim Themata scribunt. Horâ quintâ ubi Philippum docui, vel deambulationi, si coelum invitet, vel poësi si Musae arrideant, indulgent. alias Aurorae, vel quocunque demum extrà horas institutionis tempore, Deo illo, qui in eis est agitante, incaluerint, Parnasso bicipiti litamus. Sed moror te nimis et in publica commoda pecco, Cum tot sustineas et tanta negotia solus. Deus Optimus Maximus Amplitudinem tuam patriaeque tuisque quam diutissime incolumem conservet. Vale nobilissime Domine, atque ignosce lituris, humillime salutat[us]
ab Amplitudinis tuae cliente devotissimo Henrico Brunone.
Hagae Comitis ex aedibus Amplitudinis tuae, Kal. Junias Ɔxxxix.
Aen Mijn Heer Mijn Heer Constantin Huigens heer tot Zuilichem, etc.Ga naar voetnoot4) |
|