No 2886.
Christiaan Huygens à [E. Bartholinus]Ga naar voetnoot1).
[1694].
Appendice au No. 2885.
La minuteGa naar voetnoot2) se trouve à Leiden, coll. Huygens.
non missa
In Daniam profecturus comes de Monreau celeberrimi Duquesnij filius olim apud Gallos Classium Praefecti, hasce a me exegit, quibus aditum ad Te pararet, de cujus ingenio ac singulari in rebus mathematicis peritia saepe me narrantem audijsset. Agnosces facile egregiam viri indolem ac ingenuitatem, quas paucis his annis quibus apud nos egit ita mihi probavit, ut non possem non eum amare plurimum atque in amicorum numero habere. Cum patri suo comes omnia Europae maria obierit sitque rei maritimae et navalis architecturae intelligentissimus, saepe de his inter nos sermo fuit, tum vero praesertim de Itineribus in Regiones adhuc incognitas suscipiendis, in quorum meditatione continue occupatum reperi, quibusque et ipse ita faveo, ut nemo magis.
Sed hoc tempore belli gravissimi cum non exspectandum sit ut vel Ordinum nostrorum vel Indicae Socitatis auspiciis tale quid inceptetur putabat Vestro RegiGa naar voetnoot3) qui pace fruitur, facilius utiliusve id suaderi posse. Audies de his ipsum Duquesnium, et quam in partem eam Expeditionem suscipi vellet. Narrabit quoque de novo meo conatu ad inveniendas mari Longitudines, unde non parum auxilij sibi pollicetur si quando haec ejusmodi obvenient sed ne festina credere. Sum enim in eo demum ut novi cujusdam horologij equabilem motum experiarGa naar voetnoot4) quod melius multo quam pendula navis jactationem perferet. Etsi et Pendulorum jam bis a nostratibus captum sit experimentum satis felici successuGa naar voetnoot5).
SemelGa naar voetnoot6) iterumqueGa naar voetnoot7) ad Te literas dedi ab eo tempore cum hac transieresGa naar voetnoot8), LibrumqueGa naar voetnoot9) misiGa naar voetnoot10) de Luce et Gravitate Gallice Scriptum quem an acceperis,