No 169.
Fr. van Schooten à Christiaan Huygens.
13 décembre 1653.
La lettre se trouve à Leiden, coll. Huygens.
Elle est la réponse au No. 168.
Fr. à Schooten Clarissimo Viro Domino Christiano Hugenio.
Acceptis tuis, 10 Dec. ad me datis, gratijsque pro ijs redditis, nolui deficere promissis: nimirum, ut Te participem facerem eorum, quae Nobilissimus Cartesius et Ornatissimus BartholinusGa naar voetnoot1) dignati sunt ad me perscribere, singuli suam de Circuli Quadraturâ Clarissimi Gregorij à Sancto Vincentio proferentes sententiam, prout eandem priori examinandam magnopere commendassem. Quocirca à Te praecor, ne haecGa naar voetnoot2) alijs communicatum iri sinas, siquidem alter ingenuè mentem suam et coram amico exponit, quae si alijs communicata fuerint, pacem non parum dubio procul turbarent, (cum veritas odium pariat); et alter omnino à me petierit, ut, quae ille ex literis Clarissimi Domini De Beaune piae memoriae excerpserat, penes me reservare vellem, nec ulli alteri ostendere. Quae tamen, ut ut mihi iniuncta, ut laterent Te, non committendum
duxi, sed ut in veritatis defensionem, quam tibi defendendam suscepisti, usui forte esse possent. Si Guldino meoGa naar voetnoot3), alijsque quae commodavi Tibi, utaris parum, quaeso Ducquio committere velis, quem paucos intra dies hic exspecto, qui facilè illa apportabit. Caeterum rogo ut me credas
Tibi addictissimum Fr. à Schooten.
Leijdae 13 Decembr. 1653.
Nobilissimo atque Clarissimo Domino Christiano Hugenio, amico integerrimo.
per amicum.
Hagae