Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 209]
| |
No 511.
| |
[pagina 210]
| |
ferre velis, atque inde curare ut in Siciliam porro perveniant. Quod officij spero pro humanitate tua haud gravate te suscepturum. Anonymi Problematibus circa cycloidem lineam propositis ulteriorem operamnon impendi nisi quod centrum gravitatis in dimidio solido circa basin facto determinavi. puta cum cycloides ABC circa basin AC convertitur, quodque inde fit solidum plano ADCE in duo aequalia dividitur. Hic jam corporis ADCEB centrum gravitatis investigavi. at non hujus etiam dimidij ADBE. nec magnopere quidem hoc contendi, quippe incertus an non etiam ab autore pro impossibili habeatur. Procul dubio Wallisij Epistolicum Commercium ad te quoque jam pervenerit in quo quaedam non inscita insunt sed eo praesertim nomine gratum mihi fuit quod Gallorum ἀλαζονισμὸν et de rebus non admodum magni momenti nimium triumphum aliquatenus compesci videam. Ego sane nec tantis. Vale. |
|