Oeuvres complètes. Tome II. Correspondance 1657-1659
(1889)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 223]
| |
No 518.
| |
[pagina 224]
| |
lem excogitaveris, ut quae observatis tuis et aliorum etiam plerisque satisfaciat; aliam tamen quam anagrammatis nostri literae continent, vel te ipso judice veriorem habitum iri confido, quam primum observationibus meis accuratissimis eam adstruxero. Nam illud utique non diffiteris praestare vestris telescopia nostra, quibus Lunam Saturni vobis nondum conspectam, clarè quoties volumus contuemur. Caeterum tamen commentum Tuum Heveliano illi praefero, quod fortasse jam tibi innotuit. Is enim in tractatu, quem mihi misit, de Nativa Saturni facie, existimat adnatas Saturno (sphaerico alioqui) binas illas quas videmus ansas. Periodum vero ita plane ut Tu definit; ut bis nimirum singulis triginta annis sphaericus planeta appareat, quae mea quoque opinio est. Verum proprium locum rotundae phaseos ad 27 ♓ et ♍ gradum reponit, quem Tu ad 21, ego ad 17 gradum ejusdem utrinque signi. Itaque et hic veritati Tu propior, mea quidem sententia. Hevelius autem falsus jam deprehensus est, quum sphaericam Saturni phasin anno praeterito 1657 usque in mensem septembrem continuatum iri affirmaverit; quod longè secus accidit. namque ego jam à 13 octobris anni 1656, semperque deinceps ansis praeditum comperi. Et nunc ultimò quidem vera ejus figura haec fuit quae nec à Tuo systemate nec ab Heveliano ullo
modo existere queat. Fortasse autem hac inspecta nostram inde hypothesin colligere poteris, quod adeo mihi quidem non displicebit. ut ipse eam tibi hic explicaturus fuerim, nisi hoc esset deterere novitatem ejus quem expectas libelli. Porro fallitur in eo quoque Hevelius, quod ansarum extensionem eclipticae potius quam aequatori parallelam statuit. Nam ego tecum et cum Ricciolo sentio, prorsus aequatori parallelam esse. Et illud quidem symptoma idem quod ex tua hypothesi eventurum prospicis, nempe Saturni lunam ellipsin aliquando motu suo repraesentaturam, ita utGa naar eindc) supra atque infra Saturnum transeat, idem inquam ex ijs quae à me posita sunt consequitur; et nisi fallor jam anno insequente hoc phaenomenon mihi appariturum est. Motum ejusdem lunae medium paulo majorem successu temporis inveni quam antehac definiveram. Non enim est qualem ex 16 dierum periodo collegisti, diurnus motus 22, 30′, sed 22, 32′, 36″. unde tempus periodicum 15 dies. 23 hor. 16 min. Te vero Mediceorum motibus invigilare libens intelligo; quorum si accuratas tabulas habere possimus, quae nobis ipsissima conjunctionum cum Jove tempora praedicant, harum simul et horologij nostri auxilio, longitudinum scientiam persici posse, magna me spes tenet. nam tubis nostris facilè congressus ipsos, quoties ad Jovis discum aliqua lunularum appellit, vel ab eo exire incipit, observare licet. Itaque Te summopere hortor Vir Praestantissime ut quod inchoasti opus utilissimum ad finem perducere matures. Enimvero, praeter 4 illos à Galileo detectos, alios Jovis | |
[pagina 225]
| |
comites esse ne credideris, neque id unquam Cartesius prodidit, ut existimare videris, verum Antonius Maria de RheitaGa naar voetnoot6), quem GassendusGa naar voetnoot7) refutavit. Nihilo magis apud Venerem Martemve satellites ulli inveniuntur, neque bini apud Saturnum tales, qualis noster ille noviter repertus. Etsi enim FontanaGa naar voetnoot8) tale quid sibi visum scripserit, puto ei fixas pro planetis imposuisse, cum alioqui periodum lunulae nostrae facile reperturus fuerit. AddidiGa naar voetnoot9) de stella cygniGa naar voetnoot10) denuo apparente. Vale Vir Nobilissime, et magni Archimedis vestri vestigijs, ut coepisti, ingredi perge, et me ama.
Hagae in Hollandia 24 Septembris stylo novo 1658.
Viro Clarissimo Domino Johanni Hodiernae. Palmam in SiciliaGa naar eindd). |
|