Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 562]
| |
No 360a.
| |
[pagina 563]
| |
Igitur, ò vir ingenio sublimis, dùm Lunam istam, quam nullus mortalium hucusque vidit, nobis prospiciendam proponis, admirandum Excelsi Opificis ostentum exponis: dum omnipotentis opera mirificentissima, quae in dies nobis reuelantur, veluti ostenta sunt rerum reconditarum, quae postmodum corporea mole exutis Animis Deus, reuelabit. Haec mecum dùm cogito, mea nimium inardescit mens, feruentque spiritus, & celeri pulsatione cor disrumpitur. Sed vnde tantùm inardescimus, vt ad intuitum vnius exigui, vel solùm potentia visibilis, Phaenomeni caelestis, totus Mundus perturbetur & Philosophantium vniuersitas in admirationem. & in stuporem concitetur? Nonnè ideò, quod sapientissimi Conditoris digito insculpti, qui de Caelo apparent, Caracteres sunt? òb id dùm hi suis splendoribus emicant, ità ab illis allicimur, ac trahimur; vt in cognitionem summi ipsius opificis inducamur. Est Deus in nobis, agitante calescimus illo.
Impetus hic sacrae semina mentis habet.
Sed cùm infinitus iam sit Excelsi Conditoris Thesaurus, mortalibus ideò, noua circumspectandi Phaenomena, finis non dabitur, quin potius quantum Oceani magnitudinem Caeli excendit immensitas, tantùm in producendis Monstris Caelum Pelagi faeracitate superabit. Et quoniam Tu mi Hugenìe eruditissime; tuis accuratissimis deprehensionibus, Lunae huius Periodum sexdecim dierum spatio adimpleri ad amussim determinas; operae praetium erit diurnum eius gressum constare Grad. 22. 30. Horarium verò grad. 0. 56. 15. de sua circumferentia absoluere, sed quod singulae Periodus dierum sexdecim perpetuò sibi aequales appareant, non tàm simpliciter id, quàm apparenter fieri conijcio, parua quidem inaequalitas, in angusta sphaericitate, latet. quid enim 1. ad 60. ità Radius orbis commutationis, ad vniversam sphaericitatem Saturni. Quod si Lunae Saturniae sphaericitatis Radius plura, quam tria scrupula subtenderet, inaequalitas facilè perciperetur. Nam eadem inaequalitas, quae in intimo Iouis satellite, ob cursus celeritatem, vix percipi potest: in vltimo, ob sphaericitatis amplitudinem, vnde sensibilis euadit Parallaxis orbis Annui ipsius Iouis. Porrò si meum, quod excogitaui, Saturni Systema cum ipso Caelo conuenerit de apparenti Lunae huius cursu Symptomata insolentissima conijcio. Nam & si nunc circumgressio illius, circa Saturni Discum in rectitudinem, vel secundum Bracchiorum, seu crurium extensionem, prout perhibes, ò mi Hugeni solertissime fieri appareat; non semper tamen id fieri continget; nam Planum Saturniae sphaericitatis modò coincidit cum Plano Libramenti, vel proximè (prout in systemate ostensuri fuimus) necessarium est enim, vt haec Saturni Luna, quam tu vir eximie, qui primus omnium, tanquam Caelestis Nuncius, è Caeli Latibulis Mortalibus visendam, prodire fecisti, quoties Aequatorem Saturnus attinxerit, vel iuxta illum incesserit, ac Rotundus apparuerit; lineam rectam in suo cursu, (ad instar Satellitum Iouis) describat, & omnes, ac singulas Maedicaeorum passiones vendicet videlicet, per singulas Reuolutiones dierum sexdecim, semel vmbrosi coni limites attingat, deli- | |
[pagina 564]
| |
quio afficiatur; stationes, Directiones, & Retrogradationes aggrediatur, ac simulet, oportet. Verumtamen, Saturno ab eo Plano recedente, & ipsa Luna quoque cum ipso recedens, à lineali rectitudine, quam simulare videbatur, in curuitatem abibit, & Ellipticam figuram, in suo cursu, designare apparebit, idque eò euidentiùs, quò magis, ac magis ab ipso Plano Libramenti abscesserit, vsque adeò, in maximis digressionibus, (iuxta Tropicos) Figura Elliptica, in circularem degeneret; neque amplius interim Eclypses patiatur, aut alias passiones, sed ab illis immunis abeat, & Saturni corpus circumiens, (veluti stellae circumpolares) perpetua apparitione gaudeat. quod hodie apud Iouem deprehenditur in Extimo Comite, quem Ferdnipharum, à Ferdinando III. Hetruriae Duce Magno, appellare maluimus) qui, citra Iouis Discum, ellipticam figuram in suo cursu (dierum xxvi. h. 18 min. 15. describens, à deliquijs immunis euadit, & perpetuae apparitionis efficitur. Ideo si quae mente concepimus, caelitus verificanda veniant, Phaenomenon istud Mortalibus erit admirandum, & rerum abditarum certissimum argumentum. Sed quia interdum decipi potero, ò vir praestantissime, ideo haec tibi, cui primum ista Luna illuxit, obseruanda committuntur. Tu igitur Hugenie praeclarissime, cui Telescopijs eximijs perfrui licuit; Lunae istius errores, & circumgressiones accuratissimè obseruare, ac numeris praecisioribus definire dignaberis. & si quid noui, in posterum, oculis tuis illuxerit, me quantocius de eo monitum facere non dedignaberis. Vale, ac viue. Palmae sub Agrigentinae Diaecesi, Die xx. Decembris 1656. |
|