Oeuvres complètes. Tome I. Correspondance 1638-1656
(1888)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekendNo 267.
| |
[pagina 388]
| |
renda tradere. Optarem equidem ut mathematum minus rudis esset, cui tecum hoc est cum viro experientissimo congredi continget. multa enim de te tuisque pulcherrimis observationibus et inventis mihi referre posset, quae nunc etiamsi ab humanitate tua ut videat impetret, non bene intelligentem praeterlabentur. Verum quibus percipiendis ille minus idoneus videbitur ea oro ut epistolae committere velis et in primis si quid de Saturno novi tibi animadvertere contigit. Dubio procul observationes ab anno 45, usque in praesens continuasti, quae non omnes eâdem facie illum tibi retulere. Si vero ijs varietatibus conspectum cognoscerem quae ex hypothesi mea consequuntur, plurimum ea convenientia gauderem. Mihi anno demum praecedente telescopiorum ars innotuit, neque proprias observationes antiquiores habeo. Quamobrem si praeteriti temporis aliquas tua fide diligentiaque descriptas conspicere detur nihil mihi queat accidere gratius. Vale vir Eximie hominisque tibi ignoti libertati festinationique ignosce. |
|